Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Page concordance

< >
Scan Original
261 239
262 240
263 241
264 242
265 243
266 244
267 245
268 246
269 247
270 248
271 249
272 250
273 251
274 252
275 253
276 254
277 255
278 256
279 257
280 258
281 259
282 260
283 261
284 262
285 263
286 264
287 265
288 266
289 267
290 268
< >
page |< < (257) of 530 > >|
279257DE ARCHITEC. LIB. VII. merum, de expolitionibus, quibus rationibus & venuſtatem & firmita-
tem habere poſsint, exponam.
IN M. VITRVVIVM POLLIO
NEM ANNOTATIONVM
PHILANDRI LIBER
SEPTIMVS.
IN PROOEMIVM ANNOT.
CVm egregíam bíblíothecam Pergamí, & c. ] In qua
erant librorum ducenta millia autore Plutarcho in vita M.
Anto-
nij.
Non prætermittam quod ſcribit Galen{us} in librum Hippocratis
de natura humana commentario primo, inter Reges Alexandriæ
&
Pergami magnam fuiſſe in comparandis veterib{us} libris con-
tentionem, nec ante eorum ætatem vllum vnquam librum falſum habuiſſe titu-
lum:
vt vero propoſitum præmium ijs, qui antiqui cuiuſpiam autoris librum offer-
rent, tum cœpiſſe multos falſo titulo inſignitos adferri.
Contenderat Alexandríæ comparare. ] In ea bibliotheca ad millia
ferme voluminum ſeptingenta fuiſſe ſcribit Gelli{us} lib.
VI. cap. vltimo. Memine-
runt ei{us} Euſebi{us} libro octauo de præparatione euangelica, Ammian{us} libro
XXII.
& Ariste{as} libro de ſeptuaginta interpretib{us}. Galen{us} etiam commenta-
rio ſecundo in tertium librum Hippocratis de vulgarib{us} morbis, testat{us} eſt, mi-
rum fuiſſe Ptolemæi in comparandis libris ſtudium.
Magnum istud quidem eſt, ſed
magis mirum, Epaphroditum Chæroneum Grammaticæ profeſſorem, qui à libellis
fuit Neronis, triginta millia optimorum librorum habuiſſe.
Ioníca Epheſí, quæ eſt Díanæ. ] Hanc ædem dipteron fuiſſe, ſcribit
lib.
III. cap. I. Porro autem Architecti nomen non vno modo ſcriptum reperio. Pli-
ni{us} quidem certè ei{us} meminit libri VII.
cap. XXXVII. & libri XXXVI.
cap. XIIII. Quib{us} in locis, poſt Hermolai credo emendationem, Cteſiphontem, vti
nunc apud Vitruuium legitur, dictum inueni{as}, cum in antè impreßis libris Creſi-
phon vocaretur, in manuſcriptis modo Chryſippon, modo Chreſipheon.
Strabonis
Græci codices germanam mea ſententia ſcriptionem retinuerunt, in quib{us} Cherſi-
phron nominatur.
Id verò reperi{as} libro quarto & decimo. Templi meminit Sybil-
la Perſica, quæ &
Cumæa vocata eſt, oraculorum libro quinto.
Item ín æde Míneruæ Dorícæ, quæ eſt Athenís. ] Scribendum
Dorica, refertur enim ad ædem, cui{us} ſpecies erat Dorica, ita enim fieri oportere
præcepit libri primi cap.
II. Dixi autem de ea æde, cap. VII. lib. IIII. Neque
verò quenquam mouerit, quod in eo cap.
in vulgata ſectione, de Tuſcanis ædib{us}
præſcribat, fuerat certè inchoandum caput (ſi modo op{us} hoc in capita distribuen-
dum venerat) ibi, Fiunt autem ædes rotundæ:
quod monopterarum &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index