Viviani, Vincenzo, De maximis et minimis, geometrica divinatio : in qvintvm Conicorvm Apollonii Pergaei

Page concordance

< >
Scan Original
271 85
272 86
273 87
274 88
275 89
276 90
277 91
278 92
279 93
280 94
281 95
282 96
283 97
284 98
285 99
286 100
287 101
288 102
289 103
290 104
291 105
292 106
293 107
294 108
295 109
296 110
297 111
298 112
299 113
300 114
< >
page |< < (93) of 347 > >|
27993 diſpoſitum, ſintque omnia plana G M H, I N L, & c. quæ baſi A E C F
æquidiſtanter ducuntur per Acuminati A B C applicatas G H, I L, &
c.
ipſi baſi, ac inter ſe, ſimilia Acuminata, & ſimiliter poſita, atque ipſæ
applicatæ G H, I L ſint eorundem Acuminatorum homologæ diametri:

huiuſmodi figura SOLIDVM REGVLARE ACVMINATVM vocetur,
vel tantùm ACVMINATVM SOLIDVM;
A E C F verò BASIS ſoli-
di Acuminati;
ſed portionem A B C Acuminati plani intra Acuminatum
ſolidum interceptam (eò quod ipſa ſit tanquam Regula, vel Modulus,
aut Canon homologarum diametrorum ſimilium planorum ęquidiſtantium,
ac ſolidum procreantium) nuncupare liceat CANONEM ſolidi Acumina-
ti, qui ſi ad planum baſis A E C F rectus fuerit, dicatur CANON RECTVS
ſolidi Acuminati, &
B D diameter Canonis, nuncupetur quoque AXIS
ſolidi, &
eius VERTEX punctum B, in quod abit ſolidum, atque eiuſdem
ſolidi ALTITVDO dicatur recta B O, quæ à vertice B ſuper baſim A E C
F recta ducitur.
Plana verò A C, G H, I L, & c. dicantur PLANA OR-
DINATIM DVCTA ad axim ſolidi Acuminati.
III.
SOLIDA ACVMINATA PROPORTIONALIA dicantur illa, quo-
rum omnia plana ordinatim applicata per puncta, eorum axes proportio-
naliter diuidentia, ſint quoque inter ſe, &
baſibus proportionalia.
Videlicet ſi duo ſolida Acumi-
229[Figure 229] nata A B C, D E F, quorum baſes
ſint A G C I, L F H D axes verò
ſint B K, E O proportionaliter ſe-
cti in M, P;
& in N, Q; ita vt K
M, ad M B ſit vt O P, ad P E;
&
K N ad N B, vt O Q ad Q E, &
c.
ſitque baſis A G C ad baſim L F H,
vt planum ordinatim applicatum
per M ad applicatum per P, &
vt
applicatum per N ad applicatum
per Q, &
c. talia ſolida, dicentur
SOLIDA ACVMINATA PROPORTIONALIA.
IIII.
Si ſuper diametrum Acuminati plani deſcriptum ſit parallelogrammum
quodlibet ſuper ipſum planum quomodocunque eleuatum, idem que Acu-
minatum concipiatur ſibi ipſi æquidiſtanter moueri, ita vt eius diameter ſuo
motu parallelo prædictum parallelogrammum deſcribat:
ſolidum occluſum
à duobus oppoſitis Acuminatis congruentibus, ac parallelis, atque à ſuper-
ficie, quæ à perimetro figuræ motæ deſcribitur CYLINDRICVS vocetur.
Acuminatum verò ſolidum procreans, dicatur BASIS, & parallelogram-
mum, per quod fit æquidiſtans latio Acuminati plani Cylindricum pro-
creantis, CANON DIAMETRALIS nuncupetur.
Nimirum, ſit Acuminatum planum A B C, cuius diameter B D, cui in-
ſiſtat parallelogrammum quodcumq;
B D E F ſuper planum figuræ A B

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index