Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of Notes

< >
< >
page |< < (265) of 361 > >|
279265SECTIO DUODECIMA.
Exemplum 1.
§. 12. Sit vas A B F G (Fig. 75.) ex cujus fundi medio deſcendit tubus
11Fig. 75. D E formam habens coni truncati inferiora verſus divergentis:
Affundantur
perpetuo aquæ in A G, ita ut ſic vas plenum conſervetur.
Sit autem altitudo ſuperficiei aqueæ ſupra orificium E = a, & ſupra D
(qui locus eſt pro quo preſſio aquæ quæritur) = c:
amplitudo orificii in E = m;
& amplitudo ſeu ſectio horizontalis in D = n. Erit preſſio aquæ in D =
c - {mm/nn} a, quæ quantitas vi hypotheſium eſt negativa, ſic ut latera canalis
introrſum premantur à columna aquea altitudinis {mm/nn} a - c.
Igitur ſi concipiatur tubus incurvus D L N alteri D E inſertus, erit aqua
præterfluens in D in æquilibrio cum aqua D L N, quando altitudo D ſupra N
eſt = {mm/nn} a - c.
Si altitudo hæc minor eſt, ſua ſponte aqua aſcendet nec aſ-
cendere deſinet, quamdiu aquis orificium N ſubmerſum eſt, ita ut ſic aquæ
ex loco humiliori in ſublimiorem ſine ulla vi externa elevari poſſint, ſi in A G
aquæ ſufficiente copia affluant.
At vero cum altitudo verticalis D ſupra N ma-
jor eſt quam {mm/nn} a - c, aſcendet aqua in crure L N, donec illi fuerit æqualis.
Cæterum hic in memoriam revocandum eſt, quod paſſim monui ex-
perientiam docere, nempe multum abeſſe quominus aquæ per tubos à vaſe,
cui implantati ſunt, divergentes tota ſua velocitate, quam vi theoriæ obtinere
deberent, effluant;
cujus rei rationes indicavi paragrapho 26. Sect. 3.
Fit inde ut altitudo D ſupra N admodum minor ſit, quam vi theoriæ
expoſita eſſe deberet:
Error corrigetur ſi loco {mm/nn} a ponatur altitudo velo-
citatis, quam aqua in D habet;
quæ altitudo per experimentum de quantitate
aquæ dato tempore effluentis ſumtum obtinetur.
Exemplum 2.
§. 13. Si ſimili vaſi appenſus ſit tubus verticalis, qualis repræſentatur
in Fig.
76. per C E, in quo amplitudines ubique rationem habeant inverſam
22Fig. 76.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index