Vitruvius; Philandrier, Guillaume, Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes, 1544

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20 2
21 3
22 4
23 5
24 6
25 7
26 8
27 9
28 10
29 11
30 12
< >
page |< < (10) of 430 > >|
2810GVL. PHIL. ANNOT.
CAP. SECVNDVM.
CHNOGRAPHIA. Veſtigium ope-
i # ris, quam planam formam mei Galli, Itali
Græcæ alludentes voci, plantam nominant.
ORTHOGRAPHIA AVTEM EST
ERECTA FRONTIS IMAGO.
Siue
ea ſit operis frons exterior, ſiue interior.
Nam non an-
te quale futurum ſit opus intellexeris, quàm ſingularum
partium ſpeciem deformaueris, vt videatur interna etiam
operis deſcriptio.
SCIOGRAPHIA. Quod
de Orthographia dictum est, id etiam velim de Sciogra-
phia dictum, ſiue Scenographiam appellemus, vt Her-
molaus ſcribendum putat, quòd (vt inquit) ſit vniuerſi
tecti quod Græci Scenam vocant, deformatio, non fron-
tis vt Orthographia, non areæ vt Ichnographia.
Sæpe
vero dubitatum est num &
architectus ligno formam fu-
turi operis (modulum appellant) strueret, &
nos, feciſ-
ſe exiſtimamus.
Ita enim futura deprehenduntur erra-
ta, &
minimo impendio, nullo incommodo priuſquam
fiant, castigantur.
Sic ſculptor cera protypum, ſic plaſtes
creta proplaſticen fingit.
Inde Archeſilai proplasticen
pluris venire ſolitam ab artificibus ipſis, quàm aliorum
operatradit Plinius lib.
xxxv. cap. xii. Q uin & Vi-
truuius lib.
x. ad finem, exëplar helepoleos machinæ, pro
modello (vt vocant) nominauit.
AVT EMBA-
TE IN BALISTA FORAMINE
QVOD GRÆCI ΓΕΡΙ´ΤΡΗΤΟΝ VO-
CANT.
Scribunt quidam Embatere, quaſi ingreſſo-
rem dicas, quod Embatem lib.
iiii. vertat modulũ. Sed nec

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index