Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of contents

< >
< >
page |< < (539) of 568 > >|
280539SYSTEMA SATURNIUM. intuemur major adhuc error contingit. nam cum, exempli
gratia, vel triplo latior ſecundum diametrum appareat Jupi-
ter, oculo altero per teleſcopium noſtrum ſpectatus, quam
Luna oculo altero vacuo, atque adeo utrâque hac ſpecie, in
unum convenire juſsâ, latè à JoveLuna contegatur;
nihilo-
minus cum ſeorſim Jupiter inſpicitur, trium circiter digito-
rum latitudinem pleriſque ſpectatoribus æquare tantummodo
exiſtimatur.
quanquam aliquos repererim qui diſco Lunari æ-
qualem faciebant, atque ita tertiam partem ſaltem tribuebant
ejus quæ reipſa apparet amplitudinis.
Quamobrem de mul-
tiplicatione teleſcopii malè hoc modo inquiri certum eſt.
Fiet
autem rectè Galilei methodo, quam in Sidereo nuntio tradi-
dit;
vel, quia hæc in prægrandibus teleſcopiis difficultatem
habet, inquirendo foci diſtantias in ſingulis vitris, eaſque in-
ter ſe comparando.
Qua ratione diximus centuplum fere au-
gmentum tuborum noſtrorum reperiri.
Cæterùm libenter intellecturos credo qui hæc legent, qua-
11Quæna@
circa plan@-
tas cæteros &
fixas obſer-
vata.
lia etiam eorum ope de reliquis præter Saturnum planetis fi-
xiſque ſtellis obſervaverimus:
de quibus breviter ergo hæc
habeant.
In primis ſæpe illud quæſivimus, num aliqui etiam
apud Venerem, Martem aut Mercurium comites circumfer-
rentur, ubi tamen nullos unquam reperimus.
Apud Jovem
autem quatuor neque amplius.
Qui quidem ſemper ac facilè
teleſcopio noſtro patent, niſi cum diſco ſuo aut umbra Jupi-
ter aliquem abſcondit.
Inde verò quamprimum rurſus emer-
gere incipiunt fiunt conſpicui, imò priuſquam toti exierint,
ut non ſemel me vidiſſe memini.
Porrò quæ in Jove zonæ
22In Jovis
diſco zonæ
candicantes.
ſeu faſciæ quibuſdam animadverſæ ſunt, non ſemper eâdem
formâ præditæ;
has ego & qui mecum obſervarunt perſpi-
cuè ſæpe animadvertimus reliquo Jovis corpore magis luci-
das, cum tamen alii obſcuriores aſſerant;
quibus forſitan in-
terjectum ſpatium inter binas zonas lucidiores pro una ob-
ſcuriore fuerit.
Atque anno quidem 1656, multo majori in-
33TAB.
XLVII.
Fig. 1. 2.
tervallo, quam ſequentibus tribus, illas à ſe mutuo diſtare
comperimus, ſicut in adjunctis delineationibus videre eſt.
Qua ex inſtabilitate non malè forſan colligemus, ad

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index