Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of Notes

< >
< >
page |< < (266) of 361 > >|
280266HYDRODYNAMICÆ ſubduplicatam altitudinum aquæ ſuperincumbentis, tubus iſte nihil afficitur ab
aqua præterfluente, neque ullibi vel preſſionem ſive ſuctionem ſuſtinet.
Sequitur inde figuram naturalem fili aquei verticalis, quamdiu hoc'con-
tiguum eſt, eandem eſſe, quæ tubi C F E, quod &
ratio & experientia con-
firmat:
filum autem eo citius attenuabitur quo minor eſt altitudo ſuperficiei
aqueæ ſupra orificium C, ſeu quo tardius effluunt aquæ:
apparet filum aqueum
ejus eſſe indolis, ut eadem aquæ quantitas per ſingulas ſectiones transfluat, nec
velocitas ullibi mutetur, ubicunque filum abrumpatur, quæ eadem proprietas
etiam in tubum C F E cadit, adeo ut rectiſſime hæc inter ſe conveniant.
Exemplum 3.
§. 14. Devehantur aquæ e caſtello per canalem, in cujus fundum fo-
ramen ſit per quod aquæ veluti in fonte ſaliente verticaliter exiliant, dico preſ-
ſionem aquæ in ſingula canalis puncta ubique æqualem fore, ſi amplitudines
ejus ſint reſpective ut √{a/x - b}, ubi a exprimit altitudinem aquæ in caſtello ſu-
pra orificium effluxus;
x altitudinem ejuſdem aquæ ſupra locum ad libitum in
canali ſumtum &
b altitudinem arbitrariam conſtantem, & tunc fore ubique
preſſionem aquæ fluentis ad preſſionem aquæ ſtagnantis ut b ad a.
Quia vero cæ-
teris paribus canales ampliores minus rupturæ reſiſtunt quam ſtrictiores, &
id
quidem in ratione radiorum ſeu quia conatus aquæ ad canalem rumpendum cæ-
teris paribus rationem ſequitur ſubduplicatam amplitudinum, patet canalem
idem rupturæ periculum in ſingulis locis ſubiturum eſſe, ſi amplitudo (y) ratio-
ne orificii aquas ejicientis (1) ubique ſequatur legem hujus æquationis
(x - {a/yy}) √y = b vel
xxy4 - bby3 - 2axyy + aa = o.
In canali per totum ſuum tractum æquabilis amplitudinis aquarum niſus
ad rumpendum canalem ubique proportionalis erit firmitati canalis, ſi craſſities
laterum canalis rationem ſequatur ut x - {a/mm}, intellecta per m amplitudine ca-
nalis ratione orificii (1).

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index