Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
141 87
142 88
143
144 90
145 91
146 92
147
148
149
150 93
151 94
152 95
153 96
154
155
156
157 97
158 98
159 99
160 100
161 101
162 102
163 103
164 104
165
166
167
168 105
169 106
170
< >
page |< < (179) of 434 > >|
281179HOROLOG. OSCILLATOR. modi horologium, fixarum ſtellarum obſervationibus, com-
11De centro
OSCILLA-
TIONIS.
poſitum fuerit, methodo illa quam in horologii deſcriptione
oſtendimus:
aliud pendulum ſimplex, hoc eſt, ſphæra plum-
bea, aut alia materia gravi conſtans, ex tenui filo religata,
juxta ſuſpendenda eſt, motuque exiguo impellenda;
ac tan-
tiſper producenda, aut contrahenda fili longitudo, donec
recurſus ejus, per quadrantem horæ, aut ſemiſſem, una feran-
tur cum reciprocationibus penduli horologio aptati.
Dixi
autem exiguo motu impellendum pendulum, quia oſcilla-
tiones exiguæ, puta 5 vel 6 partium, ſatis æqualia tempora
habent, magnæ vero non item.
Tunc, acceptâ menſurâ di-
ſtantiæ, à puncto ſuſpenſionis ad centrum oſcillationis pen-
duli ſimplicis;
eâque, ſi recurſus ſinguli ſcrupula ſecunda
valeant, in tres partes divisâ;
facient hæ ſingulæ longitudi-
nem pedis, quem Horarium in ſuperioribus vocavimus:
quique, hoc pacto, non ſolum ubique gentium conſtitui
poſſit, ſed &
venturo ævo redintegrari. Adeo ut & moduli
pedum omnium aliorum, ſemel ad hunc proportionibus ſuis
expreſſi, certò quoque in poſterum cognoſci poſſint.
Sicut
jam ſupra, pedem Pariſienſem ad hunc horarium eſſe diximus,
ut 864 ad 881;
quod idem eſt ac ſi, poſito prius pede Pa-
riſienſi, dicamus tribus hujuſmodi pedibus, cum octo lineis
&
dimidia, conſtitui pendulum ſimplex, cujus oſcillationes
ſcrupulis ſecundis horariis reſponſuræ ſint.
Pes autem Pari-
ſienſis ad R henanum, quo in Patria noſtra utuntur, ſe habet
ut 144 ad 139;
hoc eſt, quinque lineis ſuis diminutus, al-
terum illum relinquit.
Atque ita & hic pes, & alii quilibet,
perpetuo duraturas menſuras accipiunt.
Quomodo autem centrum oſcillationis in ſphæra, ex
qualibet longitudine ſuſpenſa, inveniatur, in ſuperioribus
demonſtratum eſt.
Nempe, ſi fiat ut diſtantia inter punctum
ſuſpenſionis &
ſphæræ centrum, ad ſemidiametrum ejus,
ita hæc ad aliam;
ejus duas quintas, à centro deorſum ac-
ceptas, terminari in quæſito oſcillationis centro.
Facile au-
tem apparet cur neceſſaria ſit hujus centri conſideratio, ad
accuratam pedis Horarii conſtitutionem.
Nam, ſi à

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index