Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (179) of 434 > >|
281179HOROLOG. OSCILLATOR. modi horologium, fixarum ſtellarum obſervationibus, com-
11De centro
OSCILLA-
TIONIS.
poſitum fuerit, methodo illa quam in horologii deſcriptione
oſtendimus
:
aliud pendulum ſimplex, hoc eſt, ſphæra plum-
bea
, aut alia materia gravi conſtans, ex tenui filo religata,
juxta
ſuſpendenda eſt, motuque exiguo impellenda;
ac tan-
tiſper
producenda, aut contrahenda fili longitudo, donec
recurſus
ejus, per quadrantem horæ, aut ſemiſſem, una feran-
tur
cum reciprocationibus penduli horologio aptati.
Dixi
autem
exiguo motu impellendum pendulum, quia oſcilla-
tiones
exiguæ, puta 5 vel 6 partium, ſatis æqualia tempora
habent
, magnæ vero non item.
Tunc, acceptâ menſurâ di-
ſtantiæ
, à puncto ſuſpenſionis ad centrum oſcillationis pen-
duli
ſimplicis;
eâque, ſi recurſus ſinguli ſcrupula ſecunda
valeant
, in tres partes divisâ;
facient ſingulæ longitudi-
nem
pedis, quem Horarium in ſuperioribus vocavimus:
quique, hoc pacto, non ſolum ubique gentium conſtitui
poſſit
, ſed &
venturo ævo redintegrari. Adeo ut & moduli
pedum
omnium aliorum, ſemel ad hunc proportionibus ſuis
expreſſi
, certò quoque in poſterum cognoſci poſſint.
Sicut
jam
ſupra, pedem Pariſienſem ad hunc horarium eſſe diximus,
ut
864 ad 881;
quod idem eſt ac ſi, poſito prius pede Pa-
riſienſi
, dicamus tribus hujuſmodi pedibus, cum octo lineis
&
dimidia, conſtitui pendulum ſimplex, cujus oſcillationes
ſcrupulis
ſecundis horariis reſponſuræ ſint.
Pes autem Pari-
ſienſis
ad R henanum, quo in Patria noſtra utuntur, ſe habet
ut
144 ad 139;
hoc eſt, quinque lineis ſuis diminutus, al-
terum
illum relinquit.
Atque ita & hic pes, & alii quilibet,
perpetuo
duraturas menſuras accipiunt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index