Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of figures

< >
< >
page |< < (540) of 568 > >|
281540CHRIST. HUGENII nubium noſtrarum, vapores quoſdam vicinum Jovi ætherem
inſidere, qui nunc his nunc illis climatis crebri magis con-
fertique exoriantur.
In Marte quoque cingulum ejuſmodi unicum anno 1656
11In Marte
zona ob-
ſcura.
deprehendi, latum admodum, mediámque diſci partem of-
fuſcans, quemadmodum figura adjecta demonſtrat.
Inſu-
22TAB.
XLVII.
fig. 3.
per diſcum planetæ hujus parte aliqua deficientem vidi ali-
quoties, &
in Venere phaſes omnes quales Lunæ. Verùm
hæc minoribus etiam teleſcopiis alii notarunt.
Fixarum autem diametros etiam maximè ſplendidarum nul-
33Fixarum
diametri
nulla la-
titudin@.
la unquam latitudine cernere potui, ſed tantum minimi pun-
cti inſtar, quoties vitris uſus ſum fuligine leviter infectis ad
auferendos radios.
At ex Hevelii conſilio, quod in egre-
gio ejus extat opere Selenographico, exterius vitrum conte-
gens, ita ut exiguum tantum foramen relinquatur, ali-
quam magnitudinem præ ſe ferre illas vidi;
quam proinde
non ſtellarum propriam eſſe, ſed ex aliqua viſus fallacia
naſci arbitror.
Nam noſtra quidem illa methodus, trans
fumum, quo lens proxima oculo tincta eſt, ſtellas inſpicien-
di, certa eſt omnique erroris ſuſpicione carens;
atque ita
planetas quoque nimia luce radiantes, ſolemque ipſum in-
tueri ſolemus.
Foramine autem exiguo majorem lucis par-
tem excludendo, non tolli penitus circumfuſos ſideribus ra-
dios, ſed in orbem minorem ſatiſque perfectè circinatum
eos cogi opinor, qui imprudentibus pro ipſius ſtellæ corpo-
re imponat.
Unum verò circa fixas phænomenon relatu dignum oc-
44Phænom@-
non in
Orione no-
vum.
currit, à nemine hucuſque, quod ſciam, animadverſum,
nec quidem niſi grandibus hiſce teleſcopiis rectè obſer-
vandum.
In Orionis enſe tres ſtellæ ab Aſtronomis repo-
nuntur inter ſe proximæ.
Harum mediam Anno 1656 for-
tè per tubum inſpicientimihi, pro ſtella una duodecim (quod
quidem minimè novum) ſeſe obtulerunt;
eo poſitu quem
55TAB.
XLVII.
fig. 4.
ſubjecta figura expreſſimus.
Ex his autem tres illæ pene inter ſe contiguæ, cumque
his aliæ quatuor, velut trans nebulam lucebant, ita ut

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index