Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
341 327
342 328
343 329
344 330
345 331
346 332
347 333
348 334
349 335
350 336
351 337
352 338
353 339
354 340
355 341
356 342
357 343
358 344
359 345
360 346
361 347
362 348
363 349
364 350
365 351
366 352
367 353
368
369
370
< >
page |< < (269) of 795 > >|
283269DE MAGNETE. retenta, fortiter limata, donec incipiant calere, magnam vim at-
tractricem habent, imo majorem quam frigefacta.
Quodcunque corpus Chalybeum, valde ſupra ſolum frictum,
uſque ad caloris gradum notabilem, manifeſtam attractionem o-
ſtendit, quam tamen, ſimulac frigeſcit, amittit:
hæc jam inno-
tuere Boyleo, atque ab ipſo deſcripta ſunt in Mechan.
prod. of Magne-
tics Sect.
1. pag. 497. & a Ballardo in Philoſ. Tranſ. N°. 246,
addente, attritu polos Ferri immutari:
cultrum enim Magneti af-
fricuit, quo cuſpis evaſit polus Auſtralis, tum cultro vehementer
attrito contra lignum durum ſiccumque uſque ad inſignem calorem,
cuſpis vim poli Auſtralis amiſit, mutata in polum Boreum, quod
ſæpius ipſi hoc repetenti, eodem modo obſervari contigit.
No-
tandum tamen hæc tantum evenire in cultro tenui, craſſior enim
attritu non amiſit polos, quos Magnes impreſſerat, partibus nem-
pe non ſatis concuſſis.
Sed longe pluribus hæc doctrina ditari poſſet, & mereretur, ob-
ſervationibus, quæ vim Ferri attractricem, æque ac directricem
ſpectant, quia eruendæ cauſæ Magneticæ inſignem lucem afferre
aliquando poſſent;
aſt ſatis prolixus evaſi, brevem tantum diſſer-
tationem, non volumen conſcribere in animum induxi;
obſerva-
tiones quas attuli, primariæ ſunt, noſtraque inventæ aut demonſtratæ
tempeſtate, quibus coronæ loco addam aliquam, ſæpius a me notatam,
vim Univerſalem directricem confirmantem;
Tenuiſſimæ Ferri
ſquammæ, quæ inter cudendum aut tundendum ab Incude decidunt
in fabrorum officinis, ſeſe omnes attrahunt, dirigunturque Boream &

Auſtrum verſus, jacentes exporrectæ ſecundum Magneticum Me-
ridianum, modo ſolum, cui Incus inſiſtit, fuerit planum, ligneum-
que.
Ex hiſce Experimentis colligimus vim Magnetis, gremio Terræ
incluſi, eſſe admodum univerſalem, eam ſe extendere per totum
Terrarum orbem, agere in omne Ferrum, id dirigere, haud aliter
quam Ferrum allici regique â Magnete ſupra diximus.
Aſt quomodo virtus illius grandis Magnetis comparata ſit, ne-
quaquam ex huc uſque commemoratis obſervationibus erui poteſt;
quamobrem alia a ſeris Nepotibus inſtituenda erunt tentamina, ut
voti compotes reddantur, &
problema hactenus adeo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index