284270DISSERTATIO
atque abſtruſum ſolvant;
vera methodus erit ſi nobiscum ſe dun-
taxat obſervatores præſtiterint, Magnetemque aliis, variiſque
ſubjiciant periculis, nihil ratiocinii primum admiſcendo, nullaſque
hypotheſes fingendo, hæ enim fallaci blanditie in principio arriden-
tes, ulteriora tentamina & progreſſus ſcientiæ remorantur, cum
ſoluti problematis ſpeciem præ ſe ferunt; ſed quotquot fuerunt,
ſemper venenoſo decepiſſe hominum animos fuco deprehenſæ
fuerunt, & nullam utilitatem, ſed poſteris prudentioribus novum
laborem examinandi & excutiendi attuliſſe. Neque a nobis ſa-
pientiſſimus Fontenellius diſſentit, qui in L’Hiſt. de L’Acad. Roy.
A°, 1723, Reaumurianis experimentis & hypotheſibus elegantiſſime
explicitis, hæc addit: Philoſophia optime contenta ejus labore fuiſſet,
ſi tantummodo omnia phænomena Magnetis detexiſſet: Quid enim ſibi
volunt hypotheſes, utcunque ſubtiles & ingenioſæ, ex quibus phæ-
nomena explicari aut Geometrice demonſtrari nequeunt? Erutis phæ-
nomenis non amplius latebit cauſa: Cauſa tandem inventa & probe
intellecta, Mathematice cuncta phænomena probabuntur, atque tum
demum doctrina Magnetica inter partes mixtæ Matheſeos reponi
poterit. Hoc tamen interea demonſtratum erit, lapidem hunc,
tam admirandis lateque ſe ſpargentibus donatum virtutibus, quæ ab
ingenio humano utcunque ſolerti & ſagaci comprehendi nondum po-
tuerunt, non ex fortuito brutorum Atomorum concurſu coaluiſſe, ne-
que ex cauſâ minoribus donata vitutibus prodiiſſe, ſed ex aliâ longe ex-
cellentiori, fonte & origine omnium rerum corporumque atque eorum
virium, cujus infinita ſapientia nihil, niſi quod ſapientiam ſpirat, pro-
duxit, cujus opera immenſa nobis finitis homuncionibus adſpicere,
venerari, atque admirari tantum licet, ut eo certius ex illis conſtaret,
debere dari Deum, & infinitis donatum attributis, quorum quodlibet
infinitum eſt, qui infanda liberalitate, uti cætera omnia, ita hunc
lapidem creavit & cum mortalibus communicavit, ut ejus beneficio
non plane incertus per vaſtos Oceanos nauta uſque in remotiſſimas
regiones navigaret, atque procul diſſitis gentibus afferret, repor-
taretque viciſſim ea, quæ ubivis Terrarum creſcunt aut effodiun-
tur, ita ut a ſingulis cognoſci queant quæcunque vaſtiſſima Tellus
gerit, eaque uſui cedant univerſis.

FINIS.