Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
271 257
272 258
273 259
274 260
275 261
276 262
277 263
278 264
279 265
280 266
281 267
282 268
283 269
284 270
285
286
287 273
288 274
289 275
290 276
291 277
292 278
293 279
294 280
295 281
296 282
297 283
298 284
299 285
300 286
< >
page |< < (270) of 795 > >|
284270DISSERTATIO atque abſtruſum ſolvant; vera methodus erit ſi nobiscum ſe dun-
taxat obſervatores præſtiterint, Magnetemque aliis, variiſque
ſubjiciant periculis, nihil ratiocinii primum admiſcendo, nullaſque
hypotheſes fingendo, hæ enim fallaci blanditie in principio arriden-
tes, ulteriora tentamina &
progreſſus ſcientiæ remorantur, cum
ſoluti problematis ſpeciem præ ſe ferunt;
ſed quotquot fuerunt,
ſemper venenoſo decepiſſe hominum animos fuco deprehenſæ
fuerunt, &
nullam utilitatem, ſed poſteris prudentioribus novum
laborem examinandi &
excutiendi attuliſſe. Neque a nobis ſa-
pientiſſimus Fontenellius diſſentit, qui in L’Hiſt.
de L’Acad. Roy.
A°, 1723, Reaumurianis experimentis & hypotheſibus elegantiſſime
explicitis, hæc addit:
Philoſophia optime contenta ejus labore fuiſſet,
ſi tantummodo omnia phænomena Magnetis detexiſſet:
Quid enim ſibi
volunt hypotheſes, utcunque ſubtiles &
ingenioſæ, ex quibus phæ-
nomena explicari aut Geometrice demonſtrari nequeunt?
Erutis phæ-
nomenis non amplius latebit cauſa:
Cauſa tandem inventa & probe
intellecta, Mathematice cuncta phænomena probabuntur, atque tum
demum doctrina Magnetica inter partes mixtæ Matheſeos reponi
poterit.
Hoc tamen interea demonſtratum erit, lapidem hunc,
tam admirandis lateque ſe ſpargentibus donatum virtutibus, quæ ab
ingenio humano utcunque ſolerti &
ſagaci comprehendi nondum po-
tuerunt, non ex fortuito brutorum Atomorum concurſu coaluiſſe, ne-
que ex cauſâ minoribus donata vitutibus prodiiſſe, ſed ex aliâ longe ex-
cellentiori, fonte &
origine omnium rerum corporumque atque eorum
virium, cujus infinita ſapientia nihil, niſi quod ſapientiam ſpirat, pro-
duxit, cujus opera immenſa nobis finitis homuncionibus adſpicere,
venerari, atque admirari tantum licet, ut eo certius ex illis conſtaret,
debere dari Deum, &
infinitis donatum attributis, quorum quodlibet
infinitum eſt, qui infanda liberalitate, uti cætera omnia, ita hunc
lapidem creavit &
cum mortalibus communicavit, ut ejus beneficio
non plane incertus per vaſtos Oceanos nauta uſque in remotiſſimas
regiones navigaret, atque procul diſſitis gentibus afferret, repor-
taretque viciſſim ea, quæ ubivis Terrarum creſcunt aut effodiun-
tur, ita ut a ſingulis cognoſci queant quæcunque vaſtiſſima Tellus
gerit, eaque uſui cedant univerſis.
FINIS.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index