Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
251
252
253
254 161
255 162
256 163
257 164
258
259
260
261 165
262 166
263
264
265
266 167
267 168
268 169
269 170
270
271
272
273 171
274 172
275 173
276 174
277 175
278 176
279 177
280 178
< >
page |< < (183) of 434 > >|
285183HOROLOG. OSCILLATOR. modum ſuperiori propoſitione fuit oſtenſum. Ergo, ſi fiat ut
11Decentro
OSCILLA-
TIONIS.
quadratum ex 19″′ {1/10} ad quadratum ex 60″′, hoc eſt, ut 36481
ad 360000, ita 18 unciæ ad aliud, fient ped.
14. unc. 9.
lin. 6, altitudo deſcenſus perpendicularis, tempore unius
ſecundi.
Cum autem pes Horarius ſit ad Pariſienſem, ut
881 ad 864;
erit eadem altitudo, ad hanc menſuram redu-
cta, proxime pedum 15 &
unciæ unius. Atque hæc cum
accuratiſſimis experimentis noſtris prorſus conveniunt.
in
quibus punctum illud temporis, quo cafus finitur, non au-
rium aut oculi judicio diſcernitur;
quorum neutrum hic ſa-
tis tutum eſt;
ſed ſpatium deſcendendo peractum, alio mo-
do, quem hic exponere tentabimus, abſque ullo errore cog-
noſcitur.
Penduli, ad parietem tabulamve erectam, ſuſpenſi dimi-
dia oſcillatio moram temporis, cadendo abſumpti, indi-
cat.
Cujus ſphærula, ut eodem momento ac plumbum caſui
deſtinatum dimittatur, utraque filo tenui connexa tenentur,
quod admoto igne inciditur.
Sed prius, caſuro plumbo, fu-
niculus alius adnectitur, ejus longitudinis, ut, cum totus
exierit à plumbo tractus, nondum ad parietem illidatur pen-
dulum.
Funiculi ejus caput alterum, regulæ chartaceæ,
aut ex tenui membrana paratæ, cohæret;
ita ad parietem ta-
bulamve applicatæ, ut trahentem funem facile ſequi poſſit,
rectáque ſecundum longitudinem ſuam deſcendere;
eo loci
tranſiens, quo penduli ſphæra ad tabulam accidet.
Abſum-
pto igitur funiculo toto, pars inſuper regulæ deorſum tra-
hitur à cadente plumbo, priuſquam pendulum ad tabulam
pertingat.
Quæ quanta ſit pars, ſphæra fuligine leviter in-
fecta, regulamque præterlabentem ſignans, indicat.
Huc
autem addita funiculi longitudine, ſpatium cadendo emen-
ſum certò definitum habetur.
Aëris autem occurſum, quaſi nullus eſſet in his intelligi-
gimus, ut menſura cadentibus corporibus præfixa cum ex-
perimentis exacte conſentiat.
Nec ſane tantus eſt ille, ut in
altitudinibus his, quò aſcendere datur, ſenſibile diſcrimen
inducere poſſit;
dummodo ſolida corpora è metallo, aut,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index