Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686
page |< < (273) of 672 > >|
285273De Ignis extinctione. celeriter agitentur: ideò miſſiles ignes ne extinguantur in motu, ſi-
militer ex materiâ ſulphureâ aut bituminoſâ componi oportet.
Flauius Vopiſcus in Vitâ Aureliani recenſet epiſtolam ab eodem ad
Mucaporem miſſam, vbi inter cœteros conatus contra Palmyram
vrbem, *Ignes etiam,* inquit, *tormentis iaciuntur.
* De ignibus
pariter in hoſtiles naues immiſſis memini me plura legiſſe apud
Ioannem Schefferum de Militia Nauali lib.
2. cap. 7. Hos verò ignes
accenſos fuiſſe ex materiâ bituminoſâ, argumento eſt, quod apud
Perſas, vt author eſt Ammianus Marcellinus, bitumine aut na-
phthâ inungebantur tela, quæ in hoſtilia tecta eiaculantes mirum
incendium ſuſcitabant:
& apud Zecuruas Indiæ populos, vt ſcripſit
Aldrouand.
de Miner. lib. 3. cap. 15. pag. 392. reperitur bitumen li-
quidum, quo telorum cuſpides ex arundine paratorum liniunt, &

accenſa in hoſtes eiaculantur.
Erat igitur eiuſmodi flamma, quæ
ex aëris occurſu, licèt retrorſum flecteretur, non tamen omni-
no impediri poterat, quin noua ſubinde exurgeret, ob mul-
titudinem ſulphurearum particularum iam ſolutarum, quæ exilire
poterant multâ vi, nequicquam repugnante aëre.
Maur. Hinc videtis, quare flatus ex prunâ, aut ex ardente
longiore ellychnio (imitatur enim prunam) excitet flammam;
quia ſcilicet erumpentes languidiùs ſulphureas particulas, quin
ſecum alias raperent, flatus ingerit in carbonem accenſum (ſic
videmus ex accenſâ carbonis particulâ igniculos ſerpere propulſos
à flatu in reliquas particulas, adeò vt totus carbo incendatur) il-
læque cœteris iam intus tumultuantibus additæ agitantur vehe-
mentiùs, atque confertim erumpunt;
& quidem cum ſtrepitu;
flamma nimirum &
ſponte ſuâ commota, & à flatu impulſa mo-
uetur velociùs, ac aërem findens ſonum illum ſeu ſibilum edit,
quem etiam in fabrorum vſtrinis obſeruamus, immò &
in candelâ
poſt extinctam flammam, ſi quis ellychnium citiùs extinguere
voluerit flatu exturbante igniculos, ne diutiùs perſeuerans exarſio
fumi fœtorem excitet moleſtiorem;
nam exturbati igniculi, licèt
in flammam non abeant, velociori tamen motu aërem findunt, &

ſtrepitum edunt aliquanto maiorem eo, quem flatus ipſe efficit in-
cidens in corpus ſolidum, à quo diuiditur.
Dand. Etiam, cùmin aquâ extinguitur accenſus titio, aut fer-
rum ignitum, exauditur friritus igniculorum, qui per a quam cir-
cumcurſantes, &
ex eâ auolantes, illius etiam particulas

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index