Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of contents

< >
< >
page |< < (271) of 361 > >|
285271SECTIO DUODECIMA.
§. 20. E re erit de his quoque, quæ §. 18. dicta ſunt, experimenta ſumere,
tum pro velocitate aquarum in o effluentium, tum pro preſſione;
inde enim
præter preſſionum leges confirmabitur etiam illa accelerationum theoria, quæ
obtinet, cum continue pars quædam vis vivæ inutiliter abſumitur, quod ar-
gumentum in ſectione octava præſertim pertractavimus;
In experimento au-
tem ſumendo evitentur, quantum fieri poteſt, impedimenta, quorum jam
ſæpe mentionem fecimus.
§. 21. Adjiciam hic quæſtionem quæ quidem non ad ſtaticam fluidorum
pertinet, ſed ad hydraulicam ſeu motum fluidorum, quæ vero ſine iſtis
præmiſſis regulis hydraulico-ſtaticis ſolvi nequit.
Quæritur in figura ſeptuage-
ſima ſecunda (nullam hic-amplius in E G laminam conſidero) ſi tubus fora-
mine in ac perforetur finitam rationem habente tum ad amplitudinem tubi
tum ad amplitudinem foraminis o, motusque aquarum jam uniformis factus
fuerit, quæritur, inquam, quanta velocitate aquæ per utramque aperturam
erupturæ ſint.
Sit jam rurſus altitudo B E = a, amplitudo tubi = n amplitudo ori-
ficii in o = p:
amplitudo foraminis ac = m: velocitas aquæ per o effluen-
tis = v:
Erit velocitas aquæ quæ foramen ac præterfluit = {p/n} v. Igitur
ibidem in latera tubi exercet preſſionem, quæ eſt = a - {ppvv/nn} (per§.
5.) &
propterea ſuppono proxime fore tantam quoque altitudinem, quæ generare
poſſit velocitatem, qua aqua per foramen ac exilit:
ipſam vero hanc velocitatem
eſſe = √(a - {ppvv/nn}).
Hoc poſito erunt velocitates in foraminibus o & ac
ut v ad √(a - {ppvv/nn}):
ſicque quælibet guttula tubum in G E ingre-
diens, cum pervenit ad regionem primi foraminis, in duas diſpeſcitur par-
tes, quarum altera per ac, altera per o effluit:
ſuntque hæ partes reſpective,
ut velocitates, quibus fit effluxus utrobique ductæ in amplitudines forami-
num.
Igitur ſi maſſa guttulæ integræ G E dicatur g, erit pars ejus per ac
effluens æqualis
gm √(a - {ppvv/nn}):
[pv + m√(a - {ppvv/nn})]
&
pars altera per o effluens

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index