Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

Page concordance

< >
Scan Original
191 171
192 172
193 173
194 174
195 175
196 176
197 177
198 178
199 179
200 180
201 181
202 182
203 183
204 184
205 185
206 186
207 187
208 188
209 189
210 190
211 191
212 192
213 193
214 194
215 195
216 196
217 197
218 198
219 199
220 200
< >
page |< < (270) of 677 > >|
286270GNOMONICES huius libri cõmunes ſectiones ſunt Aequatoris, & maximorũ circulorũ per polos mundi, & horas
Italicas paralleli ♋, tranſeuntium, inſtar circulorũ horariorũ à meridie, vel media nocte, ſecabitur
linea æquinoctialis in punctis, per quæ ad ipſam perpendiculares lineæ eductæ ſecabunt tropicum
♋, in horis Italicis, ſiue ab occaſu Solis, cum hæ perpendiculares ſint lineæ horariæ ab occaſu So-
lis, Sole exiſtente in principio ♋, ac ſi eſſent communes ſectiones plan@ horologii, &
circulorum
maximorum per polos mundi, &
horas Italicas in tropico ♋, tranſeuntium, vt ex ſupra demonſtra
tis liquet.
Quòd ſi per centrum circuli F G H I, ducatur recta G I, æquinoctiali lineæ parallela, nõ
199[Figure 199]1110222033304440 cadent horæ in arcubus a G, b I, (quales ſunt in noſtro exemplo 23.
10. & 9.) in planum horologii
ſuperioris, cum circulus horæ 6.
à meridie, vel media nocte, cui planum horologii æquidiſtat, per
rectam G I, ducatur;
vt conſtat, ſi circulus F G H I, in propria poſitione intelligatur eſſe conſtitu-
tus, ita vt centrum illius idem ſit, quod centrum mundi, &
vertex ſtyli. Eodem modo ſi recta a b,
transferatur vltra centrum circuli in d e, ita vt d F e, ſit arcus diurnus ♑, &
rurſus circulus in ho-
ras 24 ſecetur, initio facto à puncto d, hoc eſt, à termino occidẽtali, reperiemus in tropico ♑, pun-
cta horarum Italicarum.
Si igitur puncta horarum Italicarum in tropicis inter ſe reſpondentium
rectis lineis iungantur, deſcriptum erit horologium Italicum polare.
Tranſibunt autem horæ Ita-
5550 cæ per puncta horarum à meridie, vel media nocte in linea æquinoctiali.
Vt hora 23. Italica per
quintam à meridie, 22.
per 4. & c. vt perſpicuum eſt ex tabula propoſ. 19. ſuperioris lib. Vnde ſi ali
quæ horæ Italicæ in alterutro tropicorum in altero tropico non habeant puncta reſpondentia, du-
cendæ ſunt illæ per horas à meridie, vel media nocte reſpondentes in linea æquinoctiali, vt ex di-
cta tabella propoſ.
19. ſuperioris lib. colligitur. Ita vides horas Italicas 13. & 14. ductas eſſe per
puncta in tropico ♋, inuenta, &
per horas 7. & 8. à media nocte in linea æquinoctiali, quia in tro
pico ♑, non habent puncta reſpondentia illis, quæ in tropico ♋, inuenta ſunt.
Eodem modo ho-
ra 23.
ducta eſt per punctum in tropico ♑, inuentum, & per horam 5. à meridie in æquinoctiali
linea, &
ſic de cæteris. Linea autem horæ 12. ab occaſu ducenda eſt parallela æquinoctiali lineæ
per punctum in tropico ♋, inuentum.
Quoniam enim circuli horæ 12. & 24. ab ortu, vel occa-
ſu, cum Aequatore eandem communem ſectionem habent, per propoſ.
16. ſuperioris lib.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index