Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Table of contents

< >
< >
page |< < (185) of 434 > >|
287185 125[Figure 125]
HOROLOGII OSCILLATORII
PARS QUINTA.
Conſtructionem aliam, è circulari pendulorum
motu deductam, continens;
& Theoremata
de Vi Centrifuga.
EST & aliud Oſcillatorii motus genus, præter id quod
hactenus pertractavimus.
Ejuſmodi nempe, quo, per
circuli ambitum, pendulum pondus circumfertur.
Unde ali-
ud quoque horologii commentum deduximus, eodem fere
tempore quo prius illud;
certoque itidem æquabilitatis prin-
cipio nixum;
ſed cujus uſus minus percrebuit, propter al-
terius illius conſtructionem, quodammodo ſimpliciorem fa-
cilioremque.
Plura tamen hujus quoque generis de quo nunc
loquimur, nec ſine ſucceſſu, conſtructa fuere:
eſtque in
his ſingulare illud, quod continuo atque æquabili motu cir-
cumferri cernitur index poſtremus, qui ſecunda ſcrupula
deſignat;
cum in priore noſtro horologio, omnibuſque aliis,
ſubſultim quaſi feratur.
Item hoc quoque, quod abſque ſtre-
pitu, ſonoque omni, moveantur hac ratione conſtructa au-
tomata.
quanquam, ad obſervationes aſtronomicas, ſonus
ad ſingula ſecunda ſcrupula repetitus, utilitate non careat.
Et conſtitueram quidem, deſcriptionem horum cum iis de-
mum edere, quæ ad motum circularem &
Vim Centrifu-
gam, ita enim eam vocarelibet, attinent;
de quo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index