Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Page concordance

< >
Scan Original
121 101
122 102
123 103
124 104
125 105
126 106
127 107
128 108
129 109
130 110
131 111
132 112
133 113
134 114
135 115
136 116
137 117
138 118
139 119
140 120
141 121
142 122
143 123
144 124
145 125
146 126
147 127
148 128
149 129
150 130
< >
page |< < (266) of 530 > >|
288266M. VITR VVII POLL. op{us} probes, poſt Vitruuium etiam repetit Palladi{us} lib. I. cap. XIIII. Aſcia, in-
quit, calcem quaſi lignum dolabis, ſi nuſquam acies ei{us} offenderit, &
ſi quod aſciæ
adhæret, fuerit molle atque viſcoſum, conſtat albarijs operib{us} conuenire.
hoc &
Plini{us} ſcribit memorato cap.
XXIII.
In lacu macerata. ] Lacum appellat conceptaculum, vbi calx maceratur,
vt ſi qua gleba parum ignib{us} in calcario (ita locum vbi coquitur appellat Palla-
di{us}) excocta fuerit, maceratione ſoluatur.
Indicabit eam euanidam. ] Id eſt raram, inanem, cum oporteat lentam
eſſe &
glutinoſam, quam ad tectoria probes.
Nili lacunaribus ea fuerint ornata. ] Lacunaria propriè contignatio-
num ſunt.
Cameræ verò curuantur, aliæ in testudines, quædam in hemiſphæria, aliæ
compluſculis arcub{us} conſtant, quædam istarum partes quotæ ſunt.
Sunt & compo-
ſitæ, qu{as} mixt{as} &
incert{as} vocauerim.
De camerarum diſpoſitione, trulliſſatione, & te-
ctorio opere. # CAP. III.
CVM ergo camerarum poſtulabitur ratio, ſic erunt fa-
ciundæ.
Aſſeres directi diſponantur interſe, ne plus
ſpatium habentes pedes binos, &
hi maxime cupreſsi-
ni, quod abiegni ab carie &
ab vetuſtate celeriter vi-
tiantur, hiq́;
aſſeres cum ad formam circinationis fue-
rint diſtributi, catenis diſpoſitis, ad contignationes (ſi-
ue tecta erunt) crebriter clauis ferreis fixi, religentur:
eæq́; catenæ ex ea
materia comparentur, cui nec caries, nec vetuſtas, nec humor poſsit no-
cere, id eſt, buxo, iunipero, olea, robore, cupreſſo, cæterisq́;
ſimilibus, præ-
ter quercum, quod ea ſe torquendo rimas facit quibus ineſt operibus.
Aſſeribus diſpoſitis, tum tomice ex ſparto Hiſpanico, arundines Græcæ
tuſæ ad eos (vti forma poſtulat) religentur.
Item ſupra cameram mate-
ries ex calce &
arena mixta ſubinde inducatur, vt ſiquæ ſtillæ ex conti-
gnationibusaut tectis ceciderint, ſuſtineantur.
Sin autem arundinis Græ-
cæ copia non erit, de paludibustenues colligantur, &
mataxæ & tomicæ
ad iuſtam longitudinem vna craſsitudine alligationibus temperentur,
dum ne plus inter duos nodos alligationibus binos pedes diſtent:
&
ad aſſeres (vti ſuprà ſcriptum eſt) tomicæ religentur, cultelliq́;
lignei in
eas configantur.
Cætera omnia (vti ſuprà ſcriptum eſt) expediantur. Ca-
meris diſpoſitis &
intextis, imum cœlum earum trulliſſetur. deinde are-
na dirigatur, poſtea aut creta, aut marmore poliatur.
Cum cameræ poli-
tæ fuerint, ſub eas coronæ ſunt ſubiiciendæ, eæq́;
quàm maximè tenues
&
ſubtiles oportere fieri videntur. Cum enim grandesſunt, pondere de-
ducuntur, nec poſſunt ſe ſuſtinere, in hisq́;
minime gypſum debet ad-
miſceri, ſed excreto marmore vno tenore perduci, vti ne

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index