Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (264) of 376 > >|
288264M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA lectum eſt, qua regione adverſarii ſpecus agentes intra penetrare cogi-
tabant.
Sic limitatione cognita, temperavit ahena aquae ferventis et picis
de ſuperne contra capita hoſtium, et ſtercoris humani et arenae coctae
candentis:
dein noctu pertudit crebra foramina, et per ea repente perfun-
dendo, qui in eo opere fuerunt hoſtes, omnes necavit.
Item Maſſilia
cum oppugnaretur, et numero ſupra XXX ſpecus tum agerent, Maſſili-
tani ſuſpicati, totam quae fuerat ante murum foſſam altiore foſſura de-
preſſerunt;
ita ſpecus omnes exitus in foſſam habuerunt. Quibus autem locis
foſſa non potuerat ſieri intra murum, barathrum ampliſſima longitudine
et amplitudine, uti piſcinam, fecerunt contra eum locum, qua ſpecus
agebantur, eamque e puteis et e portu impleverunt.
Itaque cum ſpecus
eſſent repente naribus apertis, vehemens aquae vis immiſſa ſupplantavit
fulturas, quique intra fuerunt, et ab aquae multitudine, et ab ruina
ſpecus, omnes ſunt oppreſſi.
Etiam cum agger ad murum contra eos com-
pararetur, et arboribus exciſis, eoque collocatis, locus operibus exaggera-
retur, baliſtis vectes ferreos candentes in id mittendo, totam munitionem
coegerunt conflagrare.
Teſtudo autem arietaria cum ad murum pulſan-
dum acceſſiſſet, demiſerunt laqueum, et eo ariete conſtricto, per tympa-
num ergata circumagentes, ſuſpenſo capite ejus, non ſunt paſſi tangi mu-
rum.
Denique totam machinam candentibus malleolis et baliſtarum pla-
gis diſſipaverunt.
Ita hae victoria civitates, non machinis, ſed contra
machinarum rationem, architectorum ſolertia ſunt liberatae.
Peroratio.
Quas potui de machinis expedire rationes pacis bellique tempori-
bus, et utiliſſimas putavi, in hoc volumine perfeci.
In prioribus vero
novem de ſingulis generibus et partibus comparavi, uti totum corpus
omnia architecturae membra in decem voluminibus haberet explicata.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index