Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
11
11 (5)
12
12 (6)
13
13 (7)
14
14 (8)
15
15 (9)
16
16 (10)
17
17 (11)
18
18 (12)
19
19 (13)
20
20 (14)
< >
page |< < (23) of 778 > >|
2923OPTICAE LIBER I. coloris, quæ eſt in corpore illuminato, ſemper eſt admixta cum forma lucis, & cum peruenerit ad
uiſum, ſemper operatur in ipſum per ſuam fortitudinem & præparationem uiſus, ut patiatur ex ea:

& quia admiſcetur cum forma coloris, & non diſtinguitur ab ea, non ſentit uiſus formam lucis, niſi
admixtam cum forma coloris.
Viſus ergo non ſentit colorem rei uiſæ, niſi ex colore admixto cum
forma lucis ueniente adipſum ex re uiſa: & propter hoc alterantur colores multarum rerũ uiſarum
apud uiſum per alterationem lucis ſuper ipſas.
Quia ergo forma coloris non operatur in uiſum, niſi
admixta ſit cum lumine, & non eſt ex colore forma niſi ſit in ea lux:
nihil comprehendit uiſus exre-
bus uiſibilibus, niſi quando in eis fuerit aliqua lux.
40. Magnitudo rei uiſibilis. 19 p 3.
QVare uerò non comprehendat uiſus rem uiſam, niſi ſit corpus eius in aliqua quantitate: eſt;
quia declaratũ eſt, [19 n] quòd forma rei uiſæ non perueniat ad uiſum, niſi ex pyramidibus,
quarum caput eſt cẽtrum uiſus, & baſis ſuperficies rei uiſæ, & quòd iſta pyramis diſtinguat
ex ſuperficie mẽbri ſentientis paruam partẽ, in qua ordinatur forma rei uiſæ:
& ſi res uiſa fuerit ual-
de parua, erit pyramis, quæ eſt inter ipſam & centrum uiſus, ualde parua.
Erit ergo pars diſtincta ex
mẽbro ſentiente, quaſi punctũ, ualde parua:
ſed ſentiens nõ ſentit formã, niſi quãdo pars ſuæ ſuper-
ficiei, ad quã peruenit forma, fuerit quantitatis ſenſibilis, reſpectu totius apud totũ membrũ.
Et uir
tutes ſenſus etiã ſunt finitæ.
Et cum pars membri ſentientis, ad quam peruenit forma, non eſt quan
titatis ſenſibilis apud totũ membrum ſentiens, non ſentiet paſsionem, quæ ìlli accidit, propter par-
uitatem ipſius.
Quare non comprehendit formam. Res ergo uiſa, quæ poteſt comprehẽdi à uiſu, eſt
illa, in qua pyramis, quæ figuratur inter rem uiſam & cẽtrum uiſus, diſtinguet ex ſuperficie glacialis
partem quãtitatis ſenſibilis reſpectu totius ſuperficiei glacialis.
Et iſte ſenſus erit ſecundũ tantum,
ad quantum peruenit uirtus ſenſitiua, & non extenditur ad infinitum, & diuerſatur ſecundũ diuer-
ſitatem uirtutis oculi.
Et cũ pyramis, quæ figuratur inter rem uiſam & centrum uiſus, diſtin xerit ex
ſuperficie glacialis partem quantitatis inſenſibilis, reſpectu totius ſuperficiei glacialis, non poteſt
uiſus comprehendere illam rem.
Et propter hoc non comprehendet uiſus rem ualde paruam.
41. Perſpicuit{as} corporis inter uiſum & uiſibile interiecti. 13 p 3.
QVare uerò uiſus non comprehendat rem uiſam, niſi quando corpus medium inter ipſum
uiſum & rem uiſam fuerit diaphanum:
eſt: quia uiſio non eſt niſi ex forma ueniente ex re ui-
ſa ad uiſum [per 14 n] formæ autem non extenduntur niſi in corporibus diaphanis, & ui-
ſio non completur, quando res uiſa fuerit cum uiſu in eodem aere, & fuerit comprehenſio non ſe-
cundum refractionem, niſi quando aer fuerit continuus inter rem uiſam, & nõ abſciderit rectas li-
neas, quæ ſunt inter ea, corpus denſum:
quoniam forma non extenditur in aere conſimilis diapha-
nitatis, niſi ſecundum lineas rectas.
Et propter hoc uiſus nõ comprehendit rem uiſam, quæ eſt cum
eo in eodem aere, & in parte oppoſita uiſui, niſi quando aer medιus inter ea fuerit diaphanus, con-
ſimilis diaphanitatis.
42. Denſit{as} ac ſolidit {as} uiſibilis. 14 p 3.
QVare uerò uiſus non comprehendat uiſam rem, niſi quãdo in ea fuerit denſitas, aut aliquid
denſitatis:
eſt propter duas cauſſas: quarũ altera eſt, quia quod eſt denſum, eſt coloratum,
& ex colore uenit forma ad uiſum, ex qua comprehendit uiſus colorẽ rei uiſæ:
quod autem
eſt in fine diaphanitatis, caret colore:
quare non comprehendetur à uiſu. Et cauſſa ſecũda eſt, quo-
niam uiſus non comprehendit rem uiſam, niſi ſit illuminata, & ueniat ex luce, quæ eſt in ea, forma
fecunda ad uiſum cum forma coloris, & non erit forma ſecunda ex luce oriente ſuper aliquod cor-
pus, niſi figatur lux in illo corpore, ſuper quod oritur:
ergo cũ lux fuerit fixa in corpore illo, erit ex
eo forma ſecunda:
& quando lux orietur ſuper corpus diaphanũ ualde, non figetur in eo, ſed exten
detur in ſua diaphanitate.
Cum ergo corpus diaphanum fuerit oppoſitũ uiſui, & ſuper ipſum oritur
lux ex parte, in qua eſt uiſus, in eo extendetur, & non figetur in ſua ſuperficie:
& ſic nõ erit in ſuper-
ficie oppoſita uiſui iſtius corporis lux, ex qua uenit forma ad uiſum.
Et ſi fuerit illud illuminatum,
cuius lux oritur ſuper illud corpus diaphanum, oppoſitum uiſui, pertrãſibit lux eius in corpus dia-
phanum, & perueniet ad uiſum, & nihil deferet ſecũ ad uiſum ex colore corporis diaphani:
quoniã
corpus diaphanum, quod eſt in fine diaphanitatis, nõ habet colorem.
Viſus ergo comprehendet ex
illo loco corpus illuminatum, cuius lux oritur ſuper corpus diaphanum, poſt corpus diaphanum:

& non comprehendet corpus diaphanũ propter hoc:
quia non comprehẽdit uiſus rem uiſam, quæ
eſt in fine diaphanitatis.
Et cũ diaphanitas corporis fuerit ſimilis diaphanitati aeris, erit eius diſpo
ſitio, ſicut diſpoſitio aeris, & nõ comprehẽdetur à uiſu, ſicut nec aer.
Et corpora diaphana, quorum
diaphanitas non eſt ſpiſsior diaphanitate aeris, non comprehendẽtur à uiſu:
quoniam nulla forma
uenit ex eis ad uiſum, quæ poſsit operari in uiſum.
Et ſimiliter accidit ſi inter uiſum & rem uiſam
fuerit medium corpus diaphanum præter aerem, & fuerit diaphanitas rei uiſæ nõ ſpiſsior diapha-
nitate corporis medij.
Et cum res uiſa fuerit denſa, erit colorata, & cum ſuper ipſam oritur lux, fige-
tur in ſua ſuperficie, & erit ex colore eius, & ex luce, quæ oritur ſuper ipſam, forma, quæ extendi-
tur in aere, & in corporibus diaphanis:
& cum iſta forma peruenerit ad ipſum uiſum, operabitur
in eo, & ex ea ſentiet uiſus rem uiſam.
Et cum res uiſa fuerit diaphana, ſed minus quàm aer: habe-
bit colorem ſecundum ſuam ſpiſsitudinem:
& cum aer ſuper ipſam oritur, lux figetur in éa aliqua

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index