Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of figures

< >
[21] Doricus Stylobata.
[22] M
[23] M
[24] Dorica integra columna-tio cum trabeatione.B
[25] Ionica coronix, Zophorus, & Epiſtylium.
[26] Ionicæ volutæ emendata circinatio.
[Figure 27]
[28] Ionicum Capitulum.
[29] Ionica baſis.
[30] Ionicus Stylobata.
[31] Ionica integra columna-tio cum trabeatione.Q
[32] Q
[Figure 33]
[34] Corinthia Coronix, Zophorus, & Epiſtylium.
[35] Corinthium Capitulum.
[36] Corinthia baſis.
[37] Corinthius Stylobata.
[38] Corinthia integra columnatio cum trabeatione.
[Figure 39]
[Figure 40]
[41] Compoſita Coronix, Zophorus, & Epiſtylium.
[42] Compoſitum capitulum.
[43] Compoſitus Stylobata.
[Figure 44]
[45] Compoſita integra columna tio, cum trabeatione.
[Figure 46]
[47] Aedificii baſes.
[48] Fiſtuca machina.
[Figure 49]
[Figure 50]
< >
page |< < (9) of 530 > >|
299DE ARCHITEC. LIB. I. (etiam ſi autore id Aeliano Vno atque altero operis de animalib{us} loco facere poſ-
ſint) vocant, facie ſcilieet virginea, cætera leones.
Ego Verò credidi eiuſmodi ſimu-
lacris Nilum ſignificari, quòd eum tradat plini{us} libri quinti capite nono, abun-
dantißimè creſcere leonem Sole tranſeunte, &
reſidere in Virgine. Artifices, quòd
eſſet Venustior ſpecies Virginis quàm leonis, anteriore parte virginem, posteriore
leonem repræſentarunt.
Sed ad rem redeam{us}. Vide{as} & Romæ Satyros duos etiam
nunc oneri ferundo collocatos in ædib{us} Bartholomæi à Valle.
Ita Romani, quod La-
cones in Perſarum ignominiam fecerant, imitati variarum rerum imagines in co-
lumn{as} tranſtulerunt.
Canonicam rationem & mathematicam. ] Mentionem facit lib. V.
cap. III. sunt & quædam, quæ huc pertinent apud Gellium Atticarum noctium
lib.
XVI. cap. XVIII. sed magis quadrant, quæ ſcribit Boëthi{us} Muſices lib. I.
cap.
II. & lib. VI. cap. I. & II.
Baliftarum, catapultarum, ſcorpionum temperaturas. ] De his
fuſißime traditur libri X.
cap. XV. & ſequentib{us} trib{us}. Sed ſemel monitum
velim me ſecutum eſſe in citando Vitruuio, distributionem capitum ex codice Flo-
rentiæ impreſſo, non tam quòd probarim (nam multis in locis ineptißima eſt, &
Vi-
truui{us} perpetua oratione ſcripſit) quàm vt quærentium &
legentium, quibus
eiuſmodi ſectiones ſolent perplacere, conſulerem labori.
Qua etiam de cauſa existi-
mo Plinium, &
aliquot alios à recentiorib{us} eſſe in capita conciſos, vti Liuium in
decadas:
quam nos eo nomine ſecuti ſum{us} partitionem.
Per quæ tenduntur ſuculis & uectibus. ] In aliquib{us} codicib{us} an-
te vocabulum ſuculis adduntur duæ hæ dictiones, ergatis aut.
Neque abs re, nam
lib.
X. cap. XVI. Balistarum aliqu{as} ſuculis, nonnull{as} polyſpastis, ali{as} ergatis,
quaſdam etiam tympanis torqueri ſcribit.
Sed de ergatis, ſuculis, & vectib{us} alio
loco dicem{us}.
Quæ ſi non homotona fuerint. ] Id eſt, non æqualiter tenſa, vt mani-
bus tacti funes æqualem in vtroque ſonit{us} non habeant reſponſum.
Quod ex cap.
XVIII. lib. X. didicim{us}. Nam cap. ei{us} lib. XV. anatona dicit, ſi capitula altio-
ra facta fuerint quàm latitudo, ſicut catatona, ſi min{us} alta.
In theatris uaſa ærea. ] Cap. V. lib. V. Vaſorum rationem ad augendam
in theatris vocem ex muſicorum concentuum partitionib{us} ſumptam tradit dili-
gentißime.
Aliqui codices hîc habent echetica, id eſt ἨΧεΤικὰ ſonora, ſed cum me-
morato capite fieri æea vaſa ſeribat, nihil muto.
Hydraulicas quoque machinas. ] Hydraulicæ machinæ partim fiunt
ad aquarum expreßiones, partim ad excitand{as} in muſicis organis harmoni{as}, imi-
tandos auium cant{us}, mouenda ſigilla, ad horologiorum verſationem, &
ſi quid
eiuſmodi.
De quib{us} libri noni capite non, & multis libri decimi capitib{us}, maxi-
mè decimoquarto.
Inclinationes cœli, quæ Græci climata. ] Clima appellant plagam
duob{us} interiectam parallelis, à verbo κλίνω, hoc eſt inclino, quod certo ſpatio incli-
netur ad polum, ſiue declinet ab æquatore.
Quamobrem non inepte à Vitruuio in-
clinationes, &
à Iouiano Pontano cliui vocantur libro de reb{us} cœleſtib{us} primo.
Stillicidiorum, & cloacarum, & luminum. ] Quis non Videt fore

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index