Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
291 277
292 278
293 279
294 280
295 281
296 282
297 283
298 284
299 285
300 286
301 287
302 288
303 289
304 290
305 291
306 292
307 293
308 294
309 295
310 296
311 297
312 298
313 299
314 300
315 301
316 302
317 303
318 304
319 305
320 306
< >
page |< < (277) of 795 > >|
291277
CAPUT PRIMUM.
De Adſcenſu Fluidi in tubos diverſarum longitudinum &
ejuſdem diametri.
EXPERIMENTUM I.
Confectus fuit ex vitro albo puriſſimoque Tubus, perfecte cy-
lindricus, 3 {1/2} pollices longus;
cujus diameter interna erat {1/36}
pollicis.
Quia modo ante erat in Igne conflatus, erat quoque ſic-
ciſſimus, hunc utrimque apertum forcipe cepi tenello, ne manu
prehenſus calefieret, atque aër interioris cavitatis rarefieret, quo
experimenti ſucceſſus perturbaretur:
Tubus perpendiculariter ad
horizontem immiſſus fuit aquæ puræ frigidæque, ut tamen infi-
ma ora vix infra ſuperficiem liquoris demergeretur.
Hoc facto,
Aqua ſuâ ſponte rapta fuit ſurſum in tubum ad altitudinem 20 linea-
rum, ibique permanſit, menſurâ captâ a ſuperficie Aquæ in Va-
ſculo, ad ſuperficiem ſupremam Aquæ in tubo:
Aqua non cum
æquabili celeritate ab initio ad finem adſcendit, ſed primum ce-
lerrime, deinde lentius, tandem lentiſſime cum propemodum ad
20 linearum altitudinem pervenit.
Erat hic primus eventus, explorandum duxi, an hic ſemper
idem foret, repetito aliquoties Experimento, an autem Aqua ad
majorem minoremve altirudinem elevaretur;
quamobrem ori immiſſâ
extremitate tubi, quæ Aquæ immerſa fuerat, ſugendo tubum eva-
cuavi, ſimul curans ne pars ejus ſuperior, adhucdum ſicca, hu-
mectaretur:
Orificio tubi eodem Aquæ denuo impoſito, adſcen-
ſus accurate idem contigit, cum omnibus iiſdem phænomenis, &

ad eandem altitudinem:
neque repetita tentamina differentiam ul-
lam dederunt.
Quoniam animus eſt eruere cauſam horum phænomenorum ex
Experimentis, adhuc nihil explico, quamcunque enim cauſam af-
ferrem, eam nunc tanquam erutam ſupponere deberem, atque

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index