Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of Notes

< >
< >
page |< < (279) of 672 > >|
291279De Ignis extinctione. motum ſulphurearum particularum in ſanguine, qui in flammatus
dicitur.
Maur. Quod ad flammam attinet, & illud obſeruandum eſt,
quod aliquando contingit vehementi flammæ admoueri lucernam,
eamque accendi, ſed, dum retrahitur, extingui;
motus enim
accenſi vaporis concitatiſſrmus illud idem in lucernæ flammâ mi-
tiore operatur, quod aèr ipſe flatu agitatus efficeret, diſſipando
tenuiorem illam flammulam.
Huc fortaſſe reuocauerit aliquis id,
quod non rarò, nec inutiliter vſurpatur, cùm in camino accenſa
fuligo incendium minitatur;
exploſo enim per camini tubum ſclo-
po extinguitur fuliginis flamma, quæ diſijcitur à vehementi motu
vaporis nitro ſulphurei ex pyrij pulueris accenſione.
Quare in-
firma eſt ſimilitudo, qua Pelagius vtebatur ad arguendum S.
Au-
guſtinum, qui docuerat, aliquando Deum permittere grauibus
peccatis pollui ſuperbos ad eorum ſuperbiam retundendam &
ſa-
nandam.
*Quid ampliùs dicam,* aiebat Pelagius, *niſi quia credi*
*poteſt, quod ignes ignibus extinguuntur, ſi credi poteſt, quòd pec-*
*catis peccata curentur?
* Cui reſpondet S. Doctor lib. de Natura
&
Gratia cap. 28. *Quod ſi ignes extinguere quiſquam non poteſt*
*ignibus, ſed tamen poſſunt, vt docui, dolores curari doloribus,*
*poßunt etiam, ſi quærat &
diſcat, venenis venena depelli & *
*Nam, ſi &
aduertit aliquando calores febrium quibuſdam calo-*
*ribus Medicinalibus frangi, etiam ignes ignibus fortaſſe concedes*
*extingui.
*
Grad. Non pauca aliquando præter opinionem atqueid, quod
communiter &
vt plurimum euenit, contingunt: flammam à
flammâ extingui paradoxum videtur, niſi ipſa flammæ natura
attendatur, quæ in vaporis accenſi motu conſiſtit;
id verò, quod
minùs celeriter mouetur, à maiori &
longè concitatiori abripi, at-
que abſtrahi, quid habet portenti?
ideò flammam ab lucernæ el-
lychnio abſtrahi à maiore &
concitatiore flammâ ex accenſis ſar-
mentis prodeunte, non eſt mirandum.
Dand. Semper quidem ipſa rerum natura attentè perpendenda
eſt, ſed multò certè accuratiùs, vbi de Igne agitur;
neque enim,
qui ex particularum diſſolutione oriuntur effectus, ritè explicari
poſſunt, niſi natura, quæ in illarum complexione conſiſtebat,
inſpiciatur.
Hinc quia alia eſt lapidis, alia ligni textura, fieri p o-
teſt, vt ardeat lapis bituminoſis particulis imbutus, ardeat &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index