Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
page |< < (278) of 795 > >|
292278DISSERTATIO hypothetice perrexiſſe merito viderer: idcirco Experimentum nunc
modo commemoro:
Id tamen ſequitur ex eo, cauſam, quæcun-
que etiam fuerit, elevantem Aquam eſſe determinatæ virtutis, &

cum gravitate aquæ elevatæ æquilibratam:
2° eam eſſe conſtantem,
ſive in tubo ſicciſſimo, &
in humido eandem. 3° altitudinem Aquæ
ſuperaſſe ſexagies diametrum cavitatis tubi hujus.
EXPERIMENTUM II.
Tubus idem, in quem Aqua adſcendit ad altitudinem 20 linea-
rum, ex vaſculo ſublatus, atquein aëre perpendiculariter poſitus, o-
mnem Aquam in ſe retinet, nihil ejus demittens.
EXPERIMENTUM III.
Idem tubus profundius Aquæ immerſus quam in Experimento I,
Aquam in ſe recepit ad altitudinem 20 linearum à ſuperficie, ut
antea.
Corol. 1. Ergo Aqua vaſculi non habet in ſe cauſam adſcenſus
fluidi in tubum, tum enim tubo profundius immerſo, Aqua altius
in ipſum adſcenderet, quam eo ſuperficiem Aquæ tantum attingen-
te;
ubi enim major cauſa, ibi quoque major effectus foret: ſed
Aqua Vaſculi cauſa adſcendentis &
ſuſpenſæ in tubo Aquæ eſſe ne-
quit, quippe in Experimento II, manet Aqua in tubo, hærente
tantum in aëre, &
in cujus infimam oram non amplius agit Aqua,
hæc idcirco ſua gravitate ex tubo elaberetur, cum potius æque ſu-
ſpenſa maneat:
errorem igitur cognoſcent, qui motum partibus A-
quæ in vaſculo proprium cauſam &
adſcendentis & ſuſpenſæ in tu-
bis hiſce Aquæ opinati fuerunt.
EXPERIMENTUM IV.
Si idem tubus Experimenti III. profundius Aquæ immiſſus, de-
nuo ex illa extrahatur, ex ejus, perpendiculariter in aëre erecti,
orificio inferiori, guttatim aqua effluit, donec ſere hæreat ad alti-
tudinem 20 linearum, hæret autem ſemper paulum altius,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index