Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
181 169
182 170
183 171
184 172
185 173
186 174
187 175
188 176
189 177
190 178
191 179
192 180
193 181
194 182
195 183
196 184
197 185
198 186
199 187
200 188
201 189
202 190
203 191
204 192
205 193
206 194
207 195
208 196
209 197
210 198
< >
page |< < (283) of 672 > >|
295283De Cineribus. la vberiùs perfudiſſet: Sic antelucanos viatores puluis non
vexat, quem auræ, aut pedum motus excitare nequit adhuc
rore imbutum.
Dand. Scriptoribus fidem temerè abrogare iniquum eſt; valdè
tamen operoſum, ſingulas eorum narrationes cum Philoſophiæ
placitis tam aptè conciliare, vt cum ſimilitudine veri conſentiant.
Saxeos illos globos ex contabeſcente cinere genitos ſi quis ſub aſ-
pectum noſtrum ſubijceret, aliquidne ſit vitro, an coctis fictilibus
cognatum, faciliùs dijudicare poſſemus:
nunc verò nullâ conie-
cturâ res deſiniri poteſt, ſed in medio relinquenda.
Quamquam
non deſint, qui ollarum fictilium atque laterum coctionem Vitri-
ficationi affinem exiſtiment, adeoque res perinde ſe habeat.
Du-
bitauerit fortaſſe quiſpiam, noſtrorum hyalurgorum fornaces tam
valido igne redundantes contemplatus, an ſolo igne, qui in arâ
arderet (vtique non adeò vehementem fuiſſe credibile eſt) po-
tuerit materia cinerum fluere in vitream naturam.
Sed ſi Plinio
lib.
36. cap. 26. vitri originem deſcribenti fidem adhibemus, non
opus eſt vehementiſſimo fornacis calore, ſiquidem *fama eſt, ap-*
*pulſâ naue* (ad oſtia fluminis Beli iuxta Ptolemaidem Coloniam in
mare perfluentis) *mercatorum nitri, cùm ſparſi per Litus epulas*
*pararent, nec eſſet cortinis attollendis lapidum occaſio, glebas*
*nitri è naue ſubdidiſſe:
Quibus accenſis permiſtâ arenâ litoris,*
*translucentes nobilis liquoris fluxiſſe riuos, &
banc fuiſſe origi-*
*nem vitri.
*
Maur. Maiorem, ſiuè mìnorem ìgnìs vìm requìri ad conflan-
dum vitrum, pendet ex eo, quod ſales &
arena, quibus illud con-
ſtat, faciliùs aut difficiliùs calore ſoluantur, ac liqueſcant,
atque demum minimæ Salis &
terræ particulæ commiſcean-
tur.
Plurimum autem ad arenæ ſolutionem confert præter
ignem ipſa ſalis natura, qui ſuo motu particulas arenæ ſe-
iungit.
Dand. Ex eodem Plinio vìs ìſta Salis colligitur, nam Belus
amnis *limoſus, vado profundus, non niſi refuſo mari arenas fa-*
*tetur;
fluctibus enim volutatæ niteſcunt, detritis ſordibus. Nunc*
*&
à marino creduntur aſtringi morſu, non priùs vtiles. Quingen-*
*torum eſt paſſuum, non amplius, litoris ſpatium;
idque tantùm*
*multa per ſæcula gignendo fuit vitro.
* Videtur ſcilicet marinus
ſal arenis limo liberatis adhærens eas reddidiſſe faciliùs

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index