Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

List of thumbnails

< >
191
191 (177)
192
192 (178)
193
193 (179)
194
194 (180)
195
195 (181)
196
196 (182)
197
197 (183)
198
198 (184)
199
199 (185)
200
200 (186)
< >
page |< < (281) of 361 > >|
295281SECTIO DECIMA TERTIA.
At ut rem plane in apricum ponamus, eam generalius nunc proſe-
quemur, idque tentabimus, ut vim repellentem à fluxus initio, dum veloci-
tates continue mutantur, determinemus:
neque enim primum noſtrum theo-
rema aliter quam cum velocitas invariata manet locum habet.
Ut in quæſtio-
ne hâc paullo intricatiore pertractanda eo intelligibiliores ſimus, hîc quædam
generaliora præmonuiſſe juvabit.
§. 7. Quantit{as} mot{us} eſt factum ex velocitate in maſſam: ſi velocitates
ſint inæquales, habebitur quantitas mot{us} abſoluta, ſi ſingulæ particulæ per ſuam
reſpective velocitatem multiplicentur productorumque fumma accipiatur.
Quantitas mot{us} generatur à preſſionibus motricibus dato tempore urgentibus &
effectus cauſæ eſt æqualis cenſendus:
Igitur ſumma preſſionum motricium per
ſua tempuſcula multiplicatorum æſtimanda eſt ex genita quantitate motus.
Et
quia quælibet preſſio motrix reagit in vas, ex quo aquæ effluunt, erit tota vis re-
pellens pro quovis momento æqualis novæ quantitati motus diviſæ per tempuſ-
culum, quo generatur.
His præmonitis ad quæſtionem ipſam progredior.
§. 8. Sit igitur vas infinitæ amplitudinis A C D B (Fig. 82.) eique ho-
11Fig. 82. rizontaliter infixa fiſtula E H I D, cujus amplitudines utcunque inæquales po-
nuntur:
amplitudo orificii H I fuerit = 1, longitudo fiftulæ = m; velocitas
utcunque variabilis in H I = √ 2 v, ſeu talis, quæ debeatur altitudini v:
dico
primo, fore quantitatem motus abſolutam aquæ in fiſtula contentæ æqualem
m√2v, id eſt, talem ac ſi fiſtula eſſet cylindrica ſuaque amplitudine orificium
H I exæquaret, quia nempe cujuslibet ſtrati F G gf velocitas eſt maſſæ reci-
proce proportionalis.
Jam vero fingamus dato tempuſculo infinite parvo exilire per orificium
H I columellam H L M I, cujus longitudinem H L vel I M ponemus = a:
erit maſſa hujus columellæ = a, habebitque quantitatem motus = a√2v:
fed eodem tempore maſſa aquæ in fiſtula contentæ acquiſivit quantitatem mo-
tus {mdv/√2v} (habuit enim m√2v);
eſt igitur quantitas motus abſoluta dato tem-
puſculo genita = a√2v + {mdv/√2v};
hæc vero ſi dividatur per idem tempuſ-
culum (quod exprimendum eſt per {a/√2v}) habebitur, ut vidimus §.
7. preſſio
quæſita vas repellens, quæ proinde ſi vocetur p,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index