Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
291
291 (277)
292
292 (278)
293
293 (279)
294
294 (280)
295
295 (281)
296
296 (282)
297
297 (283)
298
298 (284)
299
299 (285)
300
300 (286)
< >
page |< < (281) of 795 > >|
295281DE TUBIS CAPILLARIBUS VITREIS. adſcendentem, quam exſiccatus, præſertim poſt humectationem
præcedaneam.
Error fuit ortus, quia hi Philoſophi non inſtitue-
runt Experimenta cum tubis novis, ſed cum iis, qui diu facti fue-
runt, quorum interna ſuperficies ab aëre corroſa, aſpera evaſit a
Salibus adhærentibus, quibus ablutis Aquâ tubus a novo vix dif-
fert;
ſed cum Experimentum ſemel cum tubo eſt factum, Aquæ quæ-
dam copia in cavitate manet, quæ accreſcit ſuperficiei, eamque
aſperam reddit, hinc iterum impeditur Aquæ adſcenſus, verum hac
cruſta abluta fit ſuperficies tubi inſtar novæ, iterumque Aquam uti
ante elevat.
Hoc quoque obſervavit Fayus in L’Hiſt. de L’Acad.
Roy. A°. 1724, ideo exſiccans tubos valdequam ſupra lgnem vel
flammam.
Si ad Adſcenſum Aquæ in tubos humectatos ſiccoſque attenda-
mus, non cum majori velocitate Aquam adſcendere in humidos,
quam in ſiccos novos, &
modo ante confectos obſervamus; cæ-
teroquin multo lentius aſſurgit Aqua in tubos ſiccos antiquos, quam in
humidos.
EXPERIMENTUM X.
Si juxta externam ſuperficiem tubi, perpendiculariter ad horizon-
tem ſuſpenſi, gutta Aquæ defluat deorſum, hæc perveniens ad oram
infimam, ſurſum in tubi cavum rapitur ad altitudinem 20 linea-
rum.
Hoc etiam animadvertit Rohaultus in Phyſic. Part. 1. Cap. 22.
§ 88. & Carrè in L’Hiſt. de L’Acad. Roy. A°. 1705, atque idem
fieri in vacuo demonſtravit Cl.
Petitus in L’Hiſt. de L’Acad. Roy.
A°.
1724. pag. 99. Quotieſcunque hoc Experimentum inſtituitur
cum tubis capillaribus admodum gracilibus ſemper ſuccedit, quia
gutta Aquæ delapſa ad infimum tubi orificium, per totam illius baſin
diffunditur, atque ita cavitati oppoſita ſurſum rapitur:
ſi vero tu-
bus fuerit amplior, diametri nempe 3 {1/2} linearum, &
craſſioris vi-
tri, gutta Aquæ delapſa inferius non ſe per baſin totam diffundit,
ſed ejus parti tantum adhærens ſolidæ, introrſum non fluit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index