Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (4) of 376 > >|
304M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA reſponſa juris conſultorum noverit, aſtrologiam coelique rationes cognitas
habeat.
Quae cur ita ſint, hae ſunt cauſae. Literas architectum ſcire
oportet, uti commentariis memoriam ſirmiorem eſſicere poſſit.
Deinde
Graphidos ſcientiam habere, quo ſacilius exemplaribus pictis, quam velit
operis ſpeciem, deſormare valeat.
Geometria autem plura praeſidia prae-
ſtat architecturae:
et primum euthygrammi et circini tradit uſum, e quo
maxime ſacilius aediſiciorum in areis expediuntur deſcriptiones:
norma-
rumque et librationum et linearum directiones.
Item per Opticen in
aediſiciis, ab certis regionibus coeli, lumina recte ducuntur.
Per Arith-
meticen vero, ſumptus aediſiciorum conſummantur:
menſurarum rationes
explicantur:
diſſicilesque ſymmetriarum quaeſtiones geometricis rationibus
et methodis inveniuntur.
Hiſtorias autem plures noviſſe oportet, quod
multa ornamenta ſaepe in operibus architecti deſignant, de quibus orna-
mentis rationem, cur ſecerint, quaerentibus reddere debent.
Quem- admodum ſiquis ſtatuas marmoreas muliebres ſtolatas, et quae Caryatides
dicuntur, pro columnis in opere ſtatuerit, et inſuper mutulos et coronas
collocaverit, percontantibus ita reddet rationem.
Carya civitas Pelopon-
neſi cum Perſis hoſtibus contra Graeciam conſenſit:
poſtea Graeci per
victoriam glorioſe bello liberati, communi conſilio Caryatibus bellum in-
dixerunt.
Itaque oppido capto, viris interſectis, civitate deleta, matronas
eorum in ſervitutem abduxerunt.
Nec ſunt paſſi ſtolas, neque ornatus
matronales deponere:
uti non uno triumpho ducerentur, ſed aeterno ſer-
vitutis exemplo gravi contumelia preſſae, poenas pendere viderentur pro
civitate.
Ideo qui tunc architecti ſuerunt, aediſiciis publicis deſignave-
runt earum imagines oneri ſerundo collocatas;
ut etiam poſteris nota
poena peccati Caryatium, memoriae traderetur.
Non minus Lacones,
1

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index