Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Page concordance

< >
Scan Original
51 31
52 32
53 33
54 34
55 35
56 36
57 37
58 38
59 39
60 40
61 41
62 42
63 43
64 44
65 45
66 46
67 47
68 48
69 49
70 50
71 51
72 52
73 53
74 54
75 55
76 56
77 57
78 58
79 59
80 60
< >
page |< < (10) of 530 > >|
3010M. VITRVVII POLL. controuerſi{as} locatori, ſi architect{us} neſciat, quantum liceat in vicini re, ius´ne ſit
cloacæ immittendæ, an aperto pariete communi liceat immittere feneſtr{as}, liceat´ne
vicinor um luminib{us} officere, parietem communem liceat alterutri demoliri, &

refitere.
Atqui iſta omnia ſunt ex iuris ſcientia petenda, vt mirum vi deri non de-
beat, quòd Vitruui{us} diſciplinis omnib{us} tinctum velit Architectum.
Cæterum de
ſeruitutum omni genere conſulend{us} liber pandectarum octau{us}.
Locatori & conductori. ] Qui dat ædificandam dornum, is dicitur lo-
cator.
qui recipit, conductor vocatur, qui idem redemptor ab Alpheno & Iaboleno
iuriſconſultis dicitur, Pandectarum libro XIX.
locati & conducti. Architecti
autem eſt, ædificium inſtituere, &
arbitrari, ſicut officinatoris extruere. Vitruuius
ad finem libri ſexti, Cùm magnificenter op{us} perſectum aſpicietur, ab omni pote-
ſtate impenſæ laudabuntur:
cum ſubtiliter, officinatoris probabitur exactio, cum
verò venustè proportionib{us}, &
ſymmetrys habuerit autoritatem, tunc fuerit glo-
ria Architecti.
Adſummum templum Architecturæ. ] Templum pro culmine di-
xit, quoniam templa in tectis ſupra canterios ponuntur, Vt ex lib.
IIII. cap. II.
cognoſcimus. Sext{us} Pompei{us} obſcuri{us} ſignificauit. Templum, inquit, tignum, quod
in ædificio tranſuerſum ponitur.
Pythius qui Prienæ ædem Mineruæ nobiliter eſt Archite-
ctatus.
] Fuit mihi valde ſuſpect{us} loc{us} hic: putabam eum eſſe, qui phileos di-
ceretur in proœmio libri ſeptimi, qui de fano Mineruæ, quod eſt Prienæ Ionicum,
ſcripſiſſet, atque ita pendebam animi, hîc´ne Phileos, an ibi Pythi{us} emendandum
eſſet.
Accedebat, quod memorato proamio Phiteum quendam de Mauſoleo conſori-
pſiſſe tradat:
& videbam facilem fuiſſe alteri{us} in alterum mutationem. Ad hæc
Argelium ibi referri, qui de Aeſculapij templo, quod ipſe ſua manu feciſſe dicere-
tur, volumen ædidiſſet.
Dum meliori codice careo, & in hanc an illam partem in-
clinem, non ſatis ſcio, nihil affirmo:
ſed in medium poſuiſſe nibil offecit. Pythei certè
Architecti meminit lib.
IIII. cap. III.
Rationis plaſticæ non ignarus. ] Cœnationum enim lacunaria, &
camerarum imum cœlum aliquando paulo oranti{us} coronario opere, ſiue prominen-
ti, ſiue retunſo &
castigato, ſiue introrſ{us} impreſſo (tot enim ſunt cælatarum, id
eſt non purarum coronarum genera) erit distinguendum cælandúmue.
Sigilla etiam
imagunculæ\’ erunt in fastigiorum acroterijs collocanda, aut relictis in parietibus
ædiculis hemicycli ſchematis minore curuatura formatis, ſiue ſcaphæ nauigioli li-
neamento, vnde &
ſcaphas, ſi rectè interpretor, licebit vocare. Italia nichios appel-
lat, credo quòd imbricatis conchis ſoleat earum pars ſuperior ornari.
Conch{as} enim
Ethrures nichios nominant.
Iſta fient non niſi plastices beneficio, cui{us} fuit fingere
ex argilla ſimilitudines, è gypſò reddere hominum imaginem, rubrica item &
cre-
ta, vt ex capite XII.
lib. XXXV. Pliny didicimus. Nostræ ætatis artifices quòd
buiuſmodi in antiquorum ruinis reperiunt, ſtucchum appellant, illos\’ imitati mar-
more{as} nonnulli aſſul{as} pilis ferreis contuſ{as} cribris excernunt, ſubtilißima\’ ſco-
be, admixta purißima calce, in lacu macerata vtunture, effingunt\’ quodlibet.
Lon-
gè politi{us} fuerit illustrius\’, ſi pro marmore, ſilice fluuiatili candido &
pellucido
(cuiuſmodi Venetæ Muranæ officinæ è Ticino fluuio comportato, quanquam &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index