Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

Table of figures

< >
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
[Figure 41]
[Figure 42]
[Figure 43]
[Figure 44]
[Figure 45]
[Figure 46]
[Figure 47]
[Figure 48]
[Figure 49]
[Figure 50]
< >
page |< < (10) of 677 > >|
3010GNOMONICES circino ſemidiametrum quamcunque, vt A E, vel A K, in quadrante, & ad eius interuallum circunfe-
rentiam occultam deſcribemus H I, vel M N, in qua ſi ſumatur arcus H I, vel M N, æqualis @arcui qua-
drantis E F, vel K L, qui complectatur grad@ 42.
Item arcus H P, vel M Q, æqualis arcui quadran-
tis E F, vel K L, qui grad.
15. contineat, & c. ducantur{q́ue} rectæ G N I, G Q P, erunt I G H, P G H,
anguli quæſiti, &
c.
VIDES igitur, quanto labore nos leuet quadrans eo modo, quo diximus, conſtructus. Si enim eo
careamus, cogemur ſemper cir culum propoſitum diuidere in ſuos gradus, quod quàm laborioſum ſit, atq;
moleſtum, nemo ignorat. Itaque vt paucis vniuer ſum vſum quadrantis huius complectamur, quotieſcun-
qu@ in hac Gnomonica numeranda eſt altitudo poli, vel declinatio alicuius plani à verticali, inclinatioue
ad Horizontem certo numero graduum comprebenſa, vel certè conſtituendus ad aliquam rectam in dato
1110 puncto angulus graduum 20.
vel 35. vel quotcunque, recurrendum erit ad quadr antem hoc loco conſtru-
ctum, atque ex eo gradus propcſiti in datam figuram transferendi, vt in ſuperioribus exemplis factũ eſt,
ne cogamur cir culos in ſuos gradus partiri:
quæ res plena eſſet laboris, atque moleſtiæ.
IAM verò ſi in centro A, figatur clauiculus aliquis acutus, & perexiguus, & omnes partes qua-
drantis extra lineas A B, A C, &
circunferentiam B C, reſecentur, relicta tamen portiuncula quadam
circa centrum A, quæ clauiculum includat, vt figura indicat;
habebit noster hic quadr ans multo commo-
diorem vſum, &
expeditiorem. Nam ſi clauiculus ille in centro affixus ponatur in centro G, propoſitæ
figuræ, recta{q́ue}, A B, rectę G H, congruat, ſignabimus ſtatim ſtylo quopiam acuto prope grad.
42. pun-
ctum S, &
prope gradum 15. punctum R. Rectæ enim ductæ G S, G R, auferent ex cir culo H I, arcum
H I, grad.
42. & arcum H P, grad. 15. continebunt{q́ue} angulos S G H, R G H, grad. 42. & grad.
2220 15. & c. Cætera vſus quotidianus docebit.
EX altera parte quadrantis deſcribi poterunt radij Signorum Zodiaci, de quibus in propoſ. 1. quæ
iamiam ſequitur, agemus, vt eos, quando opus erit, transferre poſſimus in aliam figuram, quæ pro deſcri-
bendis arcubus ſignorum in horologijs conſtruenda eſt, vt ex ſequentibus patebit.
LIBVIT hoc loco quadrantem hunc explicare, non quòd eius vſus ſit omnino neceſſarius, ſed
quòd per eum facilius &
expeditius horologia deſcribamus, cum in noſtra hac Gnomo-
nica frequentiſſimè numeranda ſit altitudo poli, vel Aequatoris, decli-
natio plani, inclinatio{q́ue}, &
denique accipiendus arcus quot-
cunque graduum, &
c. Quæ quidem omnia dicto ci-
tius per Quadrantem eo modo diui-
3330 ſum abſoluuntur, vt ex pro-
poſitis exemplis ma-
nifeſtum eſt.
8[Figure 8]

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index