Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

List of thumbnails

< >
191
191 (177)
192
192 (178)
193
193 (179)
194
194 (180)
195
195 (181)
196
196 (182)
197
197 (183)
198
198 (184)
199
199 (185)
200
200 (186)
< >
page |< < (286) of 361 > >|
300286HYDRODYNAMICÆ re, ſi canalis C E abſit: Sed tunc eſt vis ſuſpenſorra = Ma - √(aa + ab),
quia pondus aquæ A B C eſt = Ma &
vis repellens per hypotheſin eſt ſimplex
cylindrus foramini C ad altitudinem a ſuperinſtructus.
Deberet igitur in hâc
hypotheſi ſemper eſſe Ma + a + b - 2√(aa + ab) = Ma - √(aa + ab)
ſeu a + b = √(aa + ab), quod eſt abſurdum.
Similis abſurditas demonſtra-
ri poſſet, ſi vena ſurſum verticaliter aſcendere putetur:
& fruſtra hic excipe-
retur pro communi ſententia firmanda, venam effluentem C E fingi non poſſe
tanquam continuam, niſi aliqua aquæ tenacitas fingatur ſimul (aliàs enim ve-
nam mox præ orificio in guttulas abruptum iri) &
tenacitatem rei ſtatum per-
mutare:
nam profecto nec velocitates aquæ à cohæſione mutua aquæ in C E
mutantur nec latera canalis C E preſſionem ullam ſentiunt, ſicut demonſtravi
Sect.
XII. §. 13. ut taceam cohæſionem aquæ non oriri à tenacitate ſed ab ali-
qua virtute magnetica ſeu à mutua attractione, à qua virtute centrum gravita-
tis in nullo ſyſtemate nec majorem nec minorem velocitatem acquirere poteſt.
Sed hæc porro adverſariorum exceptio in venis verticaliter aſcendentibus nul-
lum plane locum habet, cum aquæ ibi continuè maneant, ſi vel nulla aquisin-
ſit tenacitas aut mutua attractio.
At poſſem infinitis aliis modis & exemplis particularibus ſententiam
noſtram confirmare, ſi hiſce diutius inſiſtere vellem.
Ita v. gr. in Fig. 29. Sect.
V. §. 4. deſcripta, ſi ſit altitudo N S = 1, orificium L M = 1, & orificium
R S = 2, erit P B = {1/3}, vis repellens, quæ oritur ab effluxu aquæ per R S
= 2 X {2/3} = {4/3}, &
demonſtrare poſſum vim repellentem, quæ prodit ab ef-
fluxu aquæ ex ſimplici cylindro R N per L M eſſe etiam = {4/3}, &
ſic vim re-
pellentem totalem eſſe = {8/3}, quæ præciſe facit duplum cylindrum aqueum fo-
ramini L M ad altitudinem N S + P B inſiſtentem.
Talis autem conſenſus ex
aliis theoriis falſo receptis minime prodit, ita ut de noſtra amplius non poſ-
ſint dubitare, niſi harum rerum penitus ignari:
Id vero, quod dixi, vim re-
pellentem aquæ ex ſimplici cylindro R N per L M effluentis eſſe = {4/3}, ſi de-
monſtrare velim, poſtulat ut vis repellens definiatur, cum aquæ ex vaſe non
infinito data velocitate quacunque non variata fluunt:
Ne vero prolixior ſim
in hâc re, id aliis efficiendum relinquo;
neque id nunc amplius magnam fa-
ceſſet operam;
Pergo ad alia.
§. 12. Demonſtrationes quas adhuc dedimus non valent niſi pro

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index