Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Page concordance

< >
Scan Original
291 239
292 240
293 241
294 242
295 243
296 244
297 245
298 246
299 247
300 248
301 249
302 250
303 251
304 252
305 253
306 254
307 255
308 256
309 257
310 258
311 259
312 260
313 261
314 262
315 263
316 264
317 265
318 266
319 267
320 268
< >
page |< < (249) of 389 > >|
301249DE ANIMA, & DEO. primis principiis ideas conformes affirmando conjungimus, dif-
formes vero ſeparamus negando;
verum etiam ipſorum non
localium motuum, &
idearum naturam immediate videamus,
atque originem;
ut idcirco nobis evidenter conſtet per ſeſe,
alias oriri in nobis a ſubſtantia aliqua externa ipſi animo, &

admodum diſcrepante ab ipſo, utut etiam ipſi conjuncta,
quam corpus dicimus, alias earum occaſione in ipſo animo ex-
urgere, atque enaſci per longe aliam vim:
ac primi generis
eſſe ſenſationes ipſas, &
directas ideas, poſterioris autem omne
reflexionum genus, judicia, diſcurſus, ac voluntatis actus tam
varios:
qua interna evidentia, & conſcientia ſua illi etiam,
qui de corporum, de aliorum extra ſe objectorum exiſtentia
dubitare vellent, ac idealiſmum, &
egoiſmum affectant, co-
guntur vel inviti internum ejuſmodi ineptiſſimis dubitationi-
bus aſſenſum negare, &
quotieſcunque directe, & vero etiam
reflexe, ac ſerio cogitant, &
loquuntur, aut agunt, ita agere,
loqui, cogitare, ut alia etiam extra ſe poſita ſibi ſimilia, &

ſpiritualia, &
materialia entia agnoſcant: neque enim libros
conſcriberent, &
ederent, & ſuam rationibus confirmare ſen-
tentiam niterentur;
niſi illis omnino perſuaſum eſſet, exiſtere
extra ipſos, qui, quæ ſcripſerint, &
typis vulgaverint, perle-
gant, qui eorum rationes voce expreſſas aure excipiant, &

victi demum ſe dedant.
528. Et vero ex motibus quibuſdam localibus in noſtro cor-
11Duo genera
actuum vita-
lium, quæ in
nobis perſpici-
mus, ſenſatio-
nes, & cogita-
tiones, ac voli-
tiones, quas
poſſumus et-
iam ſine corpo-
re exercere.
pore factis per impulſum ab externis corporibus, vel per fe
etiam eo modo, quo ab externis fierent, ac delatis ad cere-
brum ( in eo enim alicubi videtur debere eſſe ſaltem præcipua
ſedes animæ, ad quam nimirum tot nervorum fibræ pertingunt
idcirco, ut impulſiones propagatæ, vel per ſuccum volatilem,
vel per rigidas fibras quaquaverſus deſerri poſſint, &
inde
imperium in univerſum exerceri corpus ) exurgunt motus qui-
dam non locales in animo, nec vero liberi, &
ideæ coloris,
faporis, odoris, ſoni, &
vero etiam doloris, qui oriuntur qui-
dem ex motibus illis localibus;
ſed intima conſcientia teſte,
qua ipſorum naturam, &
originem intuemur, longe aliud ſunt,
quam motus ipſi locales:
ſunt nimirum vitales actus, utut
non liberi.
Præter hos autem in nobis ipſis illud aliud et-
iam operationum genus perſpicimus cogitandi, ac volendi,
quod alii &
brutis itidem attribuunt, cum quibus illud pri-
mum operationum genus commune nobis eſſe cenſent jam o-
mnes, præter Carteſianos paucos, Philoſophi:
nam & Leibni-
tiani brutis ipfis animam tribuunt, quanquam non immediate
agentem in corpus:
ſed ex iis, qui ipſam cogitandi, & volen-
di vim brutis attribuunt, in iis agnoſcunt paſſim omnes, qui
ſapiunt, noſtra inferiorem longe, &
ita a materia pendentem,
ut ſine illa nec vivere poſſint, nec agere;
dum noſtras animas
etiam a corpore ſeparatas credimus poſſe eoſdem æque cogita-
tionis, &
volitionis actus exercere.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index