Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
301
301 (287)
302
302 (288)
303
303 (289)
304
304 (290)
305
305 (291)
306
306 (292)
307
307 (293)
308
308 (294)
309
309 (295)
310
310 (296)
< >
page |< < (287) of 795 > >|
301287DETUBIS CAPILLARIBUS VITREIS. aquam recepit ad altitudinem 2 pollic. 8 {1/4} lin. rurſus abbreviatus ad
longitudinem 2 {1/2} pollic.
admiſit Aquam fere ad eandem altitudinem
2 poll.
8 {1/4} lin. ſæpius tamen modo ad 2 pollices 3, 4, vel 5 lineas.
longitudinis tandem 2 pollicum abripuit Aquam uſque ad ſummam
oram, idque perpetuo fecit, cum abrumpendo portionem accipiebat
longitudinem 1, vel {1/2} pollicis, aut 5, 4, 3, linear.
in quibus ca-
ſibus Aqua ſemper totum tubum ab imo ad ſummum uſque imple-
vit:
prolixior videri in his tentaminibus poſſem, niſi cum Clariſſi-
mo Geometra aliter ſtatuente res nobis fuiſlet, atque ex his ſolis
hypotheſis valde ingenioſa ad explicanda tuborum capillarium phæ-
nomena penitus rueret, veneratio magno debita Viro jubebat, ne
præcipitantia aut temeritate pergeremus, ſed multis convinceremus
potius argumentis:
Contemplando noſtras obſervationes detegimus
facile quomodo in errorem labi potuiſſemus, ſiunum alterumve tan-
tum inſtituiſſemus tentamen, nam in tentamine hujus (15) tertio,
tubus longitudinis 11 pollic.
Aquam elevavit ad 3 {7/10} pollic. quem-
admodum idem tubus longitudinis 8 {1/2} pollic.
ipſam abripuit: imo
ſive longitudinem 4 {1/2} pollic.
ſive 4 pollic. habuerit, ad eandem al-
titudinem 3 {3/10} pollic.
aquam ſuſpendit. & in quarto tentamine tu-
bus 8 pollic.
& 6 pollic. aquam ejuſdem altitudinis 3 pollic. in ſe
continuit quamobrem nonnulli dantur caſus, in quibus idem tubus
diverſæ longitudinis, ad eandem altitudinem Aquam elevat, qui
caſus procul dubio Cl.
Carreum in errorem conjecit.
Concludimus ex his Experimentis vim aut cauſam elevantem A-
quam per totam tubi longitudinem eſſe diffuſam, quo igitur longior
tubus exiſtit, eo major quantitas virium elevantium Aquam datur,
niſi id enim foret, ſed modo æqualis vis, tubo brevi longove poſi-
to, etiam ad eandem altitudinem aqua introrſum abriperetur:
Agit
igitur vis elevans tubi in diſtantiam &
quidem in magnam, nam tu-
bi 3 {1/2} pedum pars ſuperior 1 {1/2} pedum tantundem virium habet, qui-
bus Aquam ad {1/2} pollicem attollit, cum reliqua pars 2 pedum ipſam
ad 12 {1/2} pollices ſuſpendat, imo vim tubi ad majorem exporrigi di-
ſtantiam quam 1 {1/2} ped.
ex aliis experimentis cum tubis multo lon-
gioribus &
gracilioribus captis probari poſſet: Occupatus fui ali-
quamdiu in eruenda quadam proportione inter longitudinem Tubi
&
altitudinem elevatæ Aquæ, abſque proportione enim non

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index