Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Page concordance

< >
Scan Original
301 287
302 288
303 289
304 290
305 291
306 292
307 293
308 294
309 295
310 296
311 297
312 298
313 299
314 300
315 301
316 302
317 303
318 304
319
320
321
322
323
324
325
326
327
328
329
330
< >
page |< < (287) of 361 > >|
301287SECTIO DECIMA TERTIA. lis rectis, in quibus nempe uniuscujuſque guttulæ vis motrix, indeque ori-
unda vis repellens, inter ſe ſingulæ conſpirant, communemque habent dire-
ctionem:
at cum fiſtulæ vaſi implantatæ, per quas aquæ effluunt, ſunt incur-
vatæ, alius adhibendus eſt demonſtrandi modus:
Ut nihil in iſto argumento
prorſus novo omittamus, hunc quoque caſum docebimus:
nec erit, quod
laboris pœniteat, cum inde veræ preſſionum leges, quas natura non ſolum in
his caſibus, ſed &
multis aliis ſequatur, apparebunt.
§. 13. Concipiamus itaque vaſi infinito fiſtulam implantatam eſſe uni-
formis quidem amplitudinis, ſed incurvatam ſecundum curvaturam qualem-
cunque A S (Fig.
83.) ita ut A locus ſit inſertionis, S locus effluxus: Du-
11Fig. 83. cantur tangentes in A &
S, nempe A R & S B, ſitque A B ad S B perpendi-
cularis:
fuerit velocitas aquæ per fiſtulam transfluentis uniformis & talis,
quæ debeatur altitudini A;
amplitudo fiſtulæ ubique = 1: Dico totam vim
repellentem in directione S B ſumtam fore rurſus = 2 A, hancque ſolam adfore.
Demonſtrationis gratia ducantur infinite propinquæ nq, ep ad S B per-
pendiculares;
n m parallela eidem S B; ſit S q = x, qp = dx; qn = y;
e m = dy: erit radius oſculi in e n = {- dsdy/ddx}, ſumtis elementis en quæ
vocabo ds pro conſtantibus;
habet autem columella aquæ intercepta inter e & n
vim centrifugam, ſic determinandam:
gravitas columellæ eſt = ds (quia
baſis ejus = 1 &
altitudo = ds) atque ſi radius oſculi foret = 2 A, ha-
beretur per theorema Hugenianum vis centrifuga particulæ æqualis ejusdem
gravitati, &
ſunt vires centrifugæ cæteris paribus in reciproca ratione radio-
rum:
eſt igitur vis centrifuga columellæ = {- 2 Addx/dy}: exprimatur hæc vis
centrifuga per ec ad curvam perpendicularem, ducaturque co ipfi B S paral-
lela:
reſolvatur vis e c in oc & eo; erit (ob ſimilitudinem triangulorum eoc
&
nme) vis oc = {- 2 Addx/ds}, vis eo = {- 2 Adxddx/dyds} = (ob d s conſtans)
{2 Addy/ds}.
Sed vis elementaris oc agit ſola in directione S B, dum altera e o pro
hac directione eſt negligenda:
ſumatur integrale vis elementaris oc cum con-
ſtanti tali, ut integrale una cum abſciſſa evaneſcat:
integrale hoc eſt =

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index