Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
301 287
302 288
303 289
304 290
305 291
306 292
307 293
308 294
309 295
310 296
311 297
312 298
313 299
314 300
315 301
316 302
317 303
318 304
319 305
320 306
321 307
322 308
323 309
324 310
325 311
326 312
327 313
328 314
329 315
330 316
< >
page |< < (288) of 795 > >|
302288DISSERTATIO rabitur procul dubio natura, eam licet obvelet circumſtantiis, in
quibus mens illico non penetrat:
anomalias hic dari certum eſt,
quæ impediunt quominus aliquid ſtabilire audeamus, nam quomode
idem tubus diverſæ longitudinis aquam ad eandem aliquando altitudi-
nem attollit?
quare longior non ſemper excelſius eam elevat breviori?
ejuſmodi anomaliæ monent non nimis cito proportionem eſſe aſſu-
mendam inter altitudines Aquæ &
longitudines tuborum, priuſquam
cauſam impedimenti melius intellexerimus:
reſtat igitur hoc pro-
blema hactenus non ſolutum:
Notare tamen in genere poſſumus,
breviores tubos plus Aquæ, reſpectu ſuæ longitudinis habito, ele-
vare quam longiores, tubus enim duorum pedum elevavit modo
Aquam ad 3 {9/10} pollices, cum tubus unius pedis eam in ſe abripuit ad
3 {5/10} pollic.
atque tubus duorum pollicum Aquam ſuſtulit uſque ad
alterum extremum.
EXPERIMENTUM XVI.
Si capiantur tubi vitrei, ante aliquot tempus, menſes vel annos
confecti, qui jacuerunt aëri aperto expoſiti, aut optime ſervati fuerunt
in thecis capſulisve;
horum alterutrum extremum immittatur A-
quæ, hæc vel nequaquam, vel tantillum adſcendere obſervabitur,
&
ſi aliquantulum introiverit, immota manebit, tubo licet in-
verſo.
Videmus igitur aërem ſuperficiei internæ horum tuborum aliquid
illinire, quod inſtar olei vel obturaculi reſiſtit Aquæ, atque vim
elevantem tubi tollit, aut impedit, hoc forſitan in tubo inſtar Æ-
ruginis ſe habet, accreſcentis metallis:
hinc non dubito, quin Phi-
loſophi tentantes hæc Experimenta cum tubis aliquamdiu ante con-
fectis, &
hujuſmodi cruſtâ obſitis, ſæpe nullos effectus obſervarint;
videntur ejuſmodi profecto decepiſſe Sinclarium, dicentem, in tubum
ar idum vix, aut non, adſcendere Aquam.
Tract. de Gravit. pag. 161.
tum quoque Cl.
Petitum in L’Hiſt. de L’Acad. Roy. A°. 1724.
idem repetentem:
nam adſcendit Aqua in tubos aridiſſimos, no-
vos, brevi ante confectos, verum non in antiquos, quorum ſuper-
ficiei Aër cruſtam induxit, ſolvendo aut ſalia, ex quibus vitrum
conficitur, aut relinquendo aliquid terreſtre ſuæ ſubſtantiæ,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index