Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

Page concordance

< >
Scan Original
301
302
303 1
304 2
305 3
306 4
307 5
308 6
309 7
310 8
311 9
312 10
313 11
314 12
315 13
316 14
317 15
318 16
319 17
320 18
321 19
322 20
323 21
324 22
325 23
326 24
327 25
328 26
329 27
330 28
< >
page |< < (2) of 778 > >|
3042 maluiſti enim languentium animarum diuino antidoto languoribus ſuccurrere,
quàm ipſorum hominum ignorantias releuare:
meq́; putans uacare otio, ſub amo
ris nexu, quo tibi coniungor, uoluiſti conſtringere, ut hoclaboris tibi placiti onus
ſubirem, hisq́;
materijs mihi nondum cognitis, animum applicarem. Atego, qui
cunctis iuſſionibus tuis obtemperare deſidero, uelle tuum ſuſcipiens pro manda-
to, maioris negotij, quòd de ordine entium olim conſcribendum ſuſceperam ca-
pitulum, in tempus ſemoui, præſentisq́;
operis diſpendium pro meæ poſſibilitatis
uiribus (quibus hic impar, fateor) adij conſcrib endum.
Attendens quoq; , quia ea-
dem uis formæ immittitur in contrarium & in ſenſum, & quòd lumen ſit primum
omnium formarum ſenſibilium, quodq́;
rerum ſenſibilium omniũ cauſſas efficien
tes intendamus perquirere, quarum plurimas differẽtias uiſus nobis oſtendit:
prę-
miſſorum permodum entium uiſibilium perſcrutatio placuit, ſicut & eadem uiris,
qui ante nos plurimi tractauerunt huius ſcientiæ negotiũ, PERSPECTIVORVM
nomine nuncupantibus, quorum & ego nominationem (ut placitam) approbo:
li
cet plus ad naturalium formarum actionis modum occultiſſimum pertractãdum,
ut opus præſens tuis affectibus reſpondeat, ſcribentis intentio ſe declinet.
Quòd
enim in ſenſu uiſus plus perceptibiliter agitur, hoc in ipſius ſenſus abſentia in reb.

naturalibus nullatenus euitatur.
Senſus enim præſentia nihil addit actionibus na-
turalium formarum.
Omnem itaq; modum uiſionis mathematica uel naturali de-
monſtratione tranſcurrendo, ea quæ de naturalibus formarum actionibus permo
dum paſsionum uiſibilium iuxta triplicem uidendi modum pro meę poſſibilitatis
modulo tractabo.
In omnibus enim illis uidẽdi modis, formæ naturales ad uiſum
ſe diffundunt, radijq́;
uiſuales non exeunt ad capeſſendas formas rerum. Vnde ſi
præſentiæ formarum diffuſarum per corpora naturalia ipſarum ſuſceptibilia, uiſus
non affuerit, non propter hoc naturalis actio non erit, ſed formæ in ſubiecta corpo
ra ſibi diſſimilia, impriment quãtum poſſunt.
Tuitaq; uir deſideriorum omnis ſci-
entialis boni, ſuſcipe quod fieri mandaſti, in quo ſi quid incultum inueneris, perſpi
caciori ingenio modereris.
[Sequentia deſunt in uetuſto exemplari.]
TOTIVS OPERIS IN DECEM
Libros diuiſio, & quid in ſingulis tractetur.
PRAESENS ita negotium decem libris partialibus duximus diſtinguendũ.
Volentes enim omne ens uiſibile, utſuæ uiſibilitati paßio accidit, mathematica
demonſtratione concludere, & hac uia eatenus (ut nobis eſt poßibile) certius am-
bulare:
librum hunc per ſe ſtantem effecimus, exceptis his, quæ ex elementis Eu-
clidis, & paucis, quæ ex conicis elementis Apollonij Pergæi dependent, quæ ſunt
ſolum duo, quibus in hac ſcientia ſumus uſi, ut in proceſſu poſtmodum patebit.
In primo itaque
huius ſcientiæ libro axiomata præmittimus, quæ præter elementa Euclidis huic ſcientiæ ſunt ne
ceſſaria:
& in hoc ea duo, quæ demonſtrata ſunt ab Apollonio, declaramus. Plurima tamen &
horum, quæ in hoc libro præmittimus, continentur in eo libro, quem de elementatis concluſioni
bus nominamus, in quo uniuerſaliter omnia conſcripſimus, quæ nobis uiſa ſunt, & quæ ad nos
peruenerunt à uiris poſterioribus Euclide, pro particularium neceßitate ſcientiarum uniuerſa-
liter concluſa.
In ſecundo libro, de modo proiectionis radiorum per medium unius diaphani,
uelplurium, ſuper figuras corporum diuerſas:
necnon de proiectione umbrarum & figuratione
lucis cadentis per fenestras tractauimus, ut de his, quæ præambula ſunt actioni ſenſibili forma
rum natur alium, & quæ fiunt non exiſtente ſenſu.
In tertio uerò libro de organo uiſus, de́ eſ-
ſentiali modo uidendi ſuo modo tract auimus, ut patitur ſcientia opticorum.
In quarto quoque
libro percurrimus deceptiones, quæ accidunt uiſui ſecundum directum modum uidendi per u-
num medium, ſiue ſint paßiones mathematicæ, ſiue etiam naturales.
In quinto autẽ libro nos
ad alium modum uidendi, qui fit per reflexiones à politis corporibus, quæ ſpecula dicimus, tràſ-
ferentes, tract auimus de paßionibus communibus omni ſpeculo, ſiue ſit planum, ſiue ſphæricũ;

columnare ſiue pyramidale, concauum uel conuexum.
Hæc enim ſunt omnia ſpecula, à quibus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index