Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
page |< < (291) of 795 > >|
305291DETUBIS CAPILLARIBUS VITREIS.11
# # # # Cum eodem tubo 12 {3/4} pollic.
Adſcenſus \\ ad poll # lin. # Tempore \\ M`. # M``.
3 # 2 {1/2} # 2 # 0
3 # 0 # 0 # 26
2 # 9 # 0 # 13
2 # 6 # 0 # 9
2 # 3 # 0 # 6
2 # 0 # 0 # 4
22
# # # # Cum eodem tubo 10 pollic.
Adſcenſus \\ ad poll # lin. # Tempore \\ M`. # M``.
2 # 6 # 1 # 20
2 # 3 # 0 # 24
2 # 0 # 0 # 7
1 # 9 # 0 # 3
Ex quibus obſervationibus conſtat, eo lentius rapi Aquam in tu-
bos ſurſum, quo ad majorem altitudinem pervenit:
cum enim in
obſervatione prima adſcenderat Aqua ab altitudine 2 poll.
6 lin. ad
2 poll.
9 lineas, hoc eſt 3 lineas altius pervenerat, impendit tem-
pus unius Minuti ſecundi, ſed ut a 3 poll.
9 lin. adſcenderet 3 li-
neas altius, hoc eſt perveniret ad 4 pollices, impendit tempus 8
Minutorum ſecundorum:
& ut 3 lineas altius adſcenderet impendit
tempus 25 Minutorum ſecundorum:
atque cum adhuc 3 lineas al-
tius adſcendit, elapſum fuit tempus 48 M.
ipſa rurſus adſcenden-
te ad 1 lineam tempus volvebatur 31 M.
Idem obtinet in obſerva-
tionibus aliis:
Adſcendit igitur Aqua in hos tubos capillares motu
retardato.
Retardatur motus a nonnullis cauſis ſimul: 1° Cauſa ad-
ſcendentis Aquæ in tubum eſt vis quædam;
qualiscunque fuerit:
hæc æque agit in Aquam, ſive ejus particula una, ſive 100, ſive
1000 fuerint in tubo, cum igitur una particula orificium tubi in-
greſſa incipit adſcendere, hæc ab omni vi agitur adeoque cum maſ-
ſam corporis exiguam conſtituat, velociſſime adſcendet;
ſed poſt-
quam 100 particulæ Aquæ, priorem ſequentes, ſibique adhærentes, tu-
bum ingreſſæ ſunt, iterum omnis vis tubi in 100 particulas impenditur,
quæ proinde minori velocitate agentur;
poſtquam 1000 particulæ tu-
bum ingreſſæſunt, hæ tantum ab eadem vi tubi aguntur, adeoque hæc,
per omnes diſtributa particulas, minori velocitate eas elevabit,
quamobrem quo plus Aquæ tubum intravit, eo lentius ipſam ferri
neceſium erit.
Sed 2° Retardatur Liquoris adſcen ſus in tubos ab attritu, quem
particulæ patiuntur contra parietes tuborum;
licet enim

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index