Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
301
301 (289)
302
302 (290)
303
303 (291)
304
304 (292)
305
305 (293)
306
306 (294)
307
307 (295)
308
308 (296)
309
309 (297)
310
310 (298)
< >
page |< < (293) of 672 > >|
305293De Cineribus. terùm differunt ipſi ſales corporibus ingeniti. Cum enim non om-
nibus cineribus promiſcue &
indiſcriminatim vti liceat ad quoſ-
cunque effectus, non eandem eſſe ſalium omnium naturam mani-
feſtum eſt, ſali quippe vniuerſa efficiendi facultas in cineribus ob-
ſeruata tribuenda eſt;
neque enim admiſtæ inutili terræ adſcribi
probabiliter poteſt.
Quid eſt, quod purpurarum cinis (vt ex Dio-
ſcoride lib.
2. cap. 4.) vlcera repurgat, & ad cicatricem adducit,
buccinorum autem cinis maiore vi vrendo exulcerat?
Si par eſſet
vtrique ſali efficacia.
Cineres certè inter ſe differunt, neque niſi
aut ratione ſalis, aut terræ, ex quibus conſtant;
conſultius igi-
tur videtur differentiam ſali adſcribere quàm terræ.
Vtique, ſi
verum eſt *contra arthritidem, &
quoduis ulcus depaſcens, ſummè*
*prodeſſe humani brachij, vel tibiæ, os combuſtum, facto puluere*
*ex eo, quod album intus manſit, &
parti affectæ appoſito,* vt ex
Geber docuit Mizaldus memorab.
cent. 1. num. 11. , ſatis conſtat non
eadem ſperari poſſe adhibitis cuiuſcunque generis cineribus;
quia,
teſte Galeno lib.
8. de Simpl. medic. Facultatibus V. Tephra. *non*
*omnis cinis eâdem temperaturâ præditus est, ſed pro combuſtæ ma-*
*teriæ diuerſitate variatur:
* additque ex acerbis lignis (ceu quer-
cus, ilex, arbutus, fagus, lentiſcus, hedera, &
hoc genus alia) fa-
ctum cinerem vim habere non modicam adſtringendi, ſeque ali-
quando, *cum aliud ad manum non eſſet medicamen, per hunc ſan-*
*guinis ſupreſſiſſe eruptionem.
Verùm nullus vnquam ad tale uti*
*ficulneo audeat;
ſiquidemhic acrimoniæ multum adurentiſque fa-*
*cultatis obtinet.
*
Dand. Nullus dubito, quin ficulneus cinis multum habeat ca-
loris;
lignum enim ficus, vt notauit Plutarchus lib. 1. Sympoſ.
quæſt. 9. amariſſimi ſaporis eſt, & plenum ſucci ſi comburatur,
fumum edit acerrimum:
hinc ſunt nonnulli, qui in hortis reſper-
ſo cinere ficulneo erucas perſequuntur:
idemque cinis appoſitus
cinaræ radicibus mures indè arcet;
radices ſiquidem cinaræ à mu-
ribus ſummè expetuntur, quarum voluptate ſemel allecti turma-
tim vel è longinquo accurrunt, vt monuit Varro Græcus in ſele-
ctis Agriculturæ præceptionibus, qui tradit etiam inſultantem
illorum aciem, lanâ radicibus obuolutâ, arceri, aut ſterco-
re ſuillo.
Grad. Quare mures auerſentur cinerem ficulneum radicibus illis
appoſitum, me non ſatis ſcire ingenuè profiteor;
non enim

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index