Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
301 287
302 288
303 289
304 290
305 291
306 292
307 293
308 294
309 295
310 296
311 297
312 298
313 299
314 300
315 301
316 302
317 303
318 304
319 305
320 306
321 307
322 308
323 309
324 310
325 311
326 312
327 313
328 314
329 315
330 316
< >
page |< < (294) of 795 > >|
308294DISSERTATIO
Præparavi alium tubum graciliſſimum 6 longum pedes, in quem
ad altitudinem 6 pollicum Aqua velociſſime ingreſſa fuit, elapſa
horâ ad 18 pollices pervenerat, verum poſt 24 horas modo ad
quietem reducta fuit, altitudinem 22 pollicum nacta:
ejuſmodi etiam
Experimentum, in quo Aqua ad altitudinem 21 pollic.
adſcendit,
commemorat Hooke in Microgr.
Obſ. 6.
Difficillimum eſt tubos longiſſimos & graciliſſimos componere,
ideo nihil ulterius præſtare hic potui;
cum tamen tubi in immen-
fum ſubtiliores â natura fieri poſſint, quales illa molitur in vegeta-
bilibus, qui ad majorem altitudinem, non pollices, ſed centenos
pedes æquantem, Aquam abripiunt, ecquis terminos adſcendentis
Aquæ definiet?
Antequam hoc Caput claudam, aliquid etiam dicendum eſt de
figura ſuperficiei ſuperioris Aquæ in tubis, hæc cava eſt, altior ad
parietes, humilior in medio, ſimilis illi, quam Aqua ſcyphis vi-
treis infuſa habet, inferior ſuperficies, tubo perpendiculariter in
aëre ſuſpenſo, per Microſcopium apparet plana, &
in eodem cum
oris tubi horizontali plano;
ſi autem nimis Aquæ in tubo fuerit,
quam quæ contineri poſſit, hæc effluens ſuâ gravitate format ſphæ-
ram perfectam, pendentem ab extremitate tubi:
figura concava eſt
eadem, quam vitrum planum Aquæ immiſſum pro dimidia parte
format, de hac autem in Diſſertatione ſequenti.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index