Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Page concordance

< >
Scan Original
31 11
32 12
33 13
34 14
35 15
36 16
37 17
38 18
39 19
40 20
41 21
42 22
43 23
44 24
45 25
46 26
47 27
48 28
49 29
50 30
51 31
52 32
53 33
54 34
55 35
56 36
57 37
58 38
59 39
60 40
< >
page |< < (11) of 530 > >|
3111DE ARCHITEC. LIB. I. alijs peti poteſt, vitrum crystallinum perficiunt) vt vna pars ad du{as} calcis reſpon-
deat, vtaris.
Eum tamen ſi ſubtilißime pistum marmoreæ illi ſcobi admiſcueris,
non parum ſplendoris &
nitoris acceßiſſe experieris.
Non aníatrologicus. ] Aliâs aniatrologet{us} ſcribitur. Vtrunque Verò
dictum pro Vſquequaque medicinæ experti.
De uenarum rythmo. ] Qui ſpectatur pulſuum ſublationis & depreſ-
ſionis celeritate, remißione, æqualitate, inæqualitate.
Rythm{us} autore Paulo Aegi-
neta libri ſecundi capite vndecimo, aut eſt eurythmus, id eſt boni rythmi, aut ar-
rythmus, id eſt inconcinni rythmi.
Arrythm{us} autem triplici reperitur differen-
tia, eſt enim aut pararythmus, non admodum à bono abhorrens, aut heterorythmus,
longi{us} à bono abſcedens, aut ecrythmus, qui omnem concinnitatem corrumpit.
In quadratis & trigonis diateſſaron & diapente. ] Cum figuris
trib{us} vtantur astrologi, trigono, tetragono, &
hexagono, ſint\’ apud muſicos dia-
ſtemata, id eſt interualla ſimplicia ſymphoniarum maxima, diateſſaron proportionis
ſeſquitertiæ, diapente ſeſquialteræ, diapaſon duplæ, h{as} proportiones in figurarum
illarum angulis, ſignis, &
gradib{us} reperiri, autor eſt antiqu{us} Græc{us} idem\’ in-
nominat{us} Ptolemæi interpres libro primo ἀηοΤελεσμάτωυ quod quadripartitum
vocant.
Trigon{us} itaque conſtat angulo vno recto & triente. Tetragon{us} vno recto
ſolum, hexagon{us} vni{us} recti {δι}ιμοίρω id eſt beſſali angulo.
Angul{us} trigoni ad
angulum tetragoni ſeſquitertiæ eſt proportionis, cum eum ſuperet triente, &
fit
diateſſaron, angul{us} tetragoni ad beſſalem hexagoni, ſeſquialteræ, continet enim
ipſum &
ſemiſſem, & fit diapente, trigoni angul{us} ad hexagoni angulum duplæ
eſt proportionis, habet enim vnum &
trientem, id eſt trientes quatuor, ſiue beſſes
duos.
hic verò beſſalis eſt, id eſt duorum trientum, fit igitur diapaſon. In ſignis ea-
dem ratio.
Trigon{us} quatuor habet ſigna, tetragon{us} tria, hexagon{us} duo. IIII. ad
III.
proportio eſt ſeſquitertia, III. ad II. ſeſquialtera, IIII. ad II. dupla. Su-
pereſt vt eum conſenſum in gradib{us} eſſe ostendamus.
Trigon{us} grad{us} habet
CXX.
Tetragon{us} XC. Hexagon{us} LX. CXX. ad XC. eſt proportio ſeſquiter-
tia, XC.
ad LX. ſeſquialtera, CXX. ad LX. dupla. En ſympathia concentuum
&
figurarum ex multis verbis & difficillimis illi{us} interpretis. cui{us} mihi copiam
fecit Illustriß.
Ruthenorum Epiſcop{us} Georgi{us} Armagnaci{us} tuus Franciſce Rex
maxime &
Christianißime Legat{us} ad ſummum Pontificem Paulum III. Me-
cœn{as} meus.
Sed & planetarum aſpect{us} proportionib{us} harmonicis perfici in hunc
modum ostendit Ioannes Froſchi{us} cap.
VII. muſicæ. Refpect{us} Sextilis fit ſecundo
ſigno, quæ distantia ad reliquam Zodiaci partem eſt quintupla, ad ipſum Verò to-
tum ſextupla, ſed reliqua illa pars in ſeſquiquinta eſt proportione.
Aſpect{us} quar-
t{us} tertio fit ſigno, quæ distantia ad reliquam Zodiaci partem eſt tripla, ad ipſum
totum Zodiacum quadrupla, ſed illa reliqua pars ſeſquitertia.
Trin{us} afpectus
quarto fit ſigno, distantia ad totum ſigniferum circulum eſt tripla, ad reliquam
partem ſeſquialtera.
Ex quib{us} reb{us} Architectura constet.
CAPVT II.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index