Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

List of thumbnails

< >
31
31 (15)
32
32 (16)
33
33 (17)
34
34 (18)
35
35 (19)
36
36 (20)
37
37 (21)
38
38 (22)
39
39 (23)
40
40 (24)
< >
page |< < (15) of 300 > >|
Quoniam verò cognitio altitudinis poli cuiuſuis regionis, ſeu horizontis, magni eſt in rebus Aſtronomi-
cis
momenti, eius hoc loco expeditiorem, ac certiorem inuentionem exponam.
Quadransigitur noſter,
Aſtronomicè
in plano horizontali collocetur, vti ſupra dictum eſt, ideſt, ſupra lineam meridianam perpen
diculariter
, ſed ita vt latus B C.
verſus Septentrionem ſpectet: hac enim ratione erit conſtitutus in plano
circuli
meridiani, ſiue meridianum referet, &
proinde polum conſpicuum directè aſpiciet. quo parato, ini-
tio
alicuius noctis longioris, &
ſerenæ, oculus per rimulas pinnularum Dioptræ aſpiciens ad ſtellam quam-
piam
ex ſemper apparentibus collimet;
nam Dioptra interim ſtellæ altitudinem in arcu D E B. indicabit,
quæ
ſit v.
g. D E. gr. 36. poſtea poſt horas circiter, duodecim eandem ſtellam reuiſat, eam enim iterum qua-
dranti
appropinquantem inueniet:
in eam igitur cùm exactè è regione quadrantis fuerit, iterum collimet,
notando
eius nouam altitudinem, v.
g. D G. Dioptra enim punctum G. v. g. attinget. poſt hæc, arcũ E G.
qui inter binas altitudines intercipitur bifariam diuidat, ſitq; diuiſio in H. punctum H. directè polum aſpi-
ciet
;
& arcus D H. erit poli quæſita ſublimitas. cui æqualis neceſſario erit alterius poli depreſſio. huius ra-
tio
eſt, quia ſtellæ illæ ad polum, conſpicuum ſitæ, ſunt ſempiternæ apparitionis, ac proinde propè polum
diurnas
conuerſiones abſoluunt;
quare ſingulis duodenis horis ad meridianum reuertuntur; quæ igitur ini-
tio
noctis meridianum ſeu quadrantem pertranſierit, eadem poſt horas 12.
ſemicirculum abſoluens, ad eun-
dem
meridianum, ſed tamen in alia altitudine reuertetur;
cum autem gyri eius ſint circumpolares, erit po-
lus
inter vtramque altitudinem veluti centrum, medius.
ſi verò contingat obſeruatam ſtellam propius ho-
rizontem
deſcendere, conſultum fuerit, aliam ab horizonte remotiorem, ac polum quam proximè circun-
dantem
affumere.
quæ enim horizontem magis appetunt, ob inſidentes horizõti vapores refractionem
patiuntur
, ac proinde iuſto altiores collimantibus apparent:
vnde, & obſeruationi fallaciam inducerent.
Sed
etiam ex materiali Sphæra, idem reperies ſic;
Habeas primum gradum Eciypticæ, quem Sol obtinet
tunc
, cum hanc poli altitudinem quæris:
nos infra in Eclyptica, officio 9. id docemus gradum hunc meri-
diano
applica.
Iam Sphæra Aſtronomicè ſita, Sole autem meridiem efficiente, ac Sphæra illuſtrante, ita
meridianum
reuolue per horizontis inciſuras, vt vmbra Zodiaci tota cadat in partem alteram ipſius Zodia-
ci
exactè, ideſt, pars Zodiaci illuſtrata, alteram partem exactè adumbret;
in hoc enim ſitu polus Sphęræ ean-
dem
ſortietur altitudinem ſupra horlzontem Sphæræ quam polus mundi habet ſupra mundi horizontem.

Non
eſt autem ignorandum tantam eſſe poli altitudinem, quanta eſt eiuſdem loci latitudo.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index