Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
31 19
32 20
33 21
34 22
35 23
36 24
37 25
38 26
39 27
40 28
41 29
42 30
43 31
44 32
45 33
46 34
47 35
48 36
49 37
50 38
51 39
52 40
53 41
54 42
55 43
56 44
57 45
58 46
59 47
60 48
< >
page |< < (19) of 672 > >|
3119De ignis nobilitate tiam, ignis ſpecie, multis locis deſcribunt, quòd ignis multas Diui-
, ſi dictu fas eſt, proprietatis, vt in ijs quæ videntur, imagines ac
ſpecies
præ ſe ferat.
Ignis enim, qui ſenſu percipitur, in omnibus &
per
omnia ſinè admiſtione funditur, ſecerniturque à rebus omni-
bus
, lucetque totus ſimul, &
abſtruſus eſt, incognituſque manet
ipſe
per ſe, niſi adhibeatur materia, in qua vim actionem que ſuam
declaret
:
cohiberi, vincique non poteſt, nec videri: omnia ipſe per
ſe
obtinet;
ea, in quibus fuerit, ad vim ſuam actionemque commu-
tat
:
ſui ipſius particeps facit, quicquidipſi propius quoquo modo
adhibeatur
:
renouat omnia vitali calore, illuſtrat aperto lumine:
teneri non poteſt, nec miſceri: diſſipandi vim habet, commutari
non
poteſt;
ſurſum fertur, celeritate magnâ eſt præditus; ſublimis
eſt
, nec humilitatem vllam ferre poteſt:
immobilis eſt, per ſe mo-
uetur
, alijs motum affert:
comprehendendi vim habet, ipſe com-
prehendi
non poteſt:
non eget altero: clam ſe ampliſicat: in mate-
rijs
, quæ ip ſius capaces ſunt, magnitudinem ſuam declarat:
vim
efficiendi
habet, potens eſt:
omnibus præſto eſt, nec videtur: ſi ne-
gligitur
, non eſſe videtur:
attritu autem, quaſi irritatione qua-
dam
, naturaliter ac propriè repentè exiſtit, rurſumque ſenſum fu-
giens
euolat:
in omnibus ſui communionibus minui non poteſt.
Multas
etiam alias ignis proprietates inuenire poſſumus, quæ pro-
priæ
ſint, vt in imaginibus ſenſum mouentibus, Diuinæ actionis.

Hactenus
verba ſunt S.
Dionyſij, quæ placuit legendo percurrere,
tum
vt intelligatur ignem multis Diuinitatis notis atque veſtigijs
inſignem
optimo iure ad Numinis maieſtatem ſigniſicandam aſſu-
mi
, tum etiam vt breui in conſpectu poſita plurium eius proprieta-
tum
deſcriptio nobilitatem euinceret, quæ fuit noſtræ huius diſſer-
tationis
argumentum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index