Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Page concordance

< >
Scan Original
291 239
292 240
293 241
294 242
295 243
296 244
297 245
298 246
299 247
300 248
301 249
302 250
303 251
304 252
305 253
306 254
307 255
308 256
309 257
310 258
311 259
312 260
313 261
314 262
315 263
316 264
317 265
318 266
319 267
320 268
< >
page |< < (258) of 389 > >|
310258APPENDIX aliquod punctum redire aliquando ad locum, quem alio tempo-
ris momento occupaverit, quam nullum redire unquam.
Por-
ro infinitum in extenſione impoſſibile prorſus eſſe, ego qui-
dem demonſtravi, uti monui, &
illa impoſſibilitas pertine-
re debet ad omne genus linearum, quæ in infinitum productæ
ſint.
Poteſt utique motus continuari in infinitum per æter-
nitatem futuram, quia ſi aliquando cœpit, nunquam habebi-
tur momentum temporis, in quo jam fuerit exiſtentia infini-
tæ lineæ:
ſecus vero, ſi per æternitatem præcedentem jam ex-
titerit:
nec in eo futuram æternitatem cum præterita prorſus
analogam eſſe cenſeo, ut illud indefinitum futuræ non ſit ve-
rum quoddam infinitum præteritæ.
Quod ſi linea infinita non
fuerit, &
quies eſt infinities adhuc improbabilior, quam re-
greſſus pro unico temporis momento ad idem ſpatii punctum,
ac multo magis æterna quies;
utique nec motum habuit æter-
num materia, nec exiſtere potuit ab æterno, cum ſine &
quie-
te, &
motu exiſtere non potuerit, adeoque creatione omnino,
&
Creatore fuit opus, qui idcirco infinitam haberet effectivam
potentiam, ut omnem creare poſſet materiam, ac infinitam
determinativam vim, ut libero arbitrio ſuo utens ex omnibus
infinitis poſſibilibus momentis totius æternitatis in utramque
partem indefinitæ illud poſſet ſeligere individuum momentum,
in quo materiam crearet, ac ex omnibus infinitis illis poſſibi-
libus ſtatibus, &
quidem tam ſublimi infinitatis gradu, ſelige-
re illum individuum ſtatum, complectentem unam ex illis cur-
vis per omnia puncta dato ordine accepta tranſeuntibus, ac in
ea determinatas illas diſtantias, ac determinatas motuum velo-
citates, &
directiones.
548. Verum hiſce omnibus etiam omiſſis, eſt illud a deter-
11Validiſſima ab
impoſſibilitate
ſeriei infinitæ
terminorum, in
qua alii ab aliis
determinentur
ad exiſtendum
ſine extrinſeco
determinante:
ea hic demon-
ſtratur.
minatione itidem neceſſaria repetitum, in quavis Theoria va-
lidiffimum, ſed adhuc magis in mea, in qua omnia phæno-
mena pendent a curva virium, &
inertiæ vi. Nimirum ma-
teria licet ponatur ejuſmodi, ut habeat neceſſariam, &
ſibi

eſſentialem vim inertiæ, &
virium activarum legem; adhuc
ut quovis dato tempore poſteriore habeat determinatum ſta-
tum, quem habet, debet determinari ad ipſum a ſtatu præce-
denti, qui ſi fuiſſet diverſus, diverſus eſſet &
ſubſequens; ne-
que enim lapis, qui ſequenti tempore eſt in Tellure, ibi eſ-
ſet;
ſi immediate antecedenti fuiſſet in Luna. Quare ſtatus il-
le, qui habetur tempore ſequenti, nec a ſe ipſo, nec a mate-
ria, nec ab ullo ente materiali tum exiſtente, habet determi-
nationem ad exiſtendum, &
proprietates, quas habet materia
perennes, indifferentiam per ſe continent, nec ullam determina-
tionem inducunt.
Determinationem igitur, quam habet ille ſta-
tus ad exiſtendum, accipit a ſtatu præcedenti.
Porro ſtatus præ-
cedens non poteſt determinare ſequentem, niſi quatenus ipſe de-
terminate exiſtit.
Ipſe autem nullam itidem in ſe habet de-
terminationem ad exiſtendum, ſed illam accipit a præcedente.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index