Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica
page |< < (565) of 568 > >|
312565SYSTEMA SATURNIUM.
Figura porro brachiorum, dum hæc circa motum eorum
mente agitabam, ejuſmodi apparebat, qualis in ſuperioribus
obſervationibus anni 1655 expreſſa eſt.
Nempe medium
Saturni corpus omnino rotundum erat, brachia vero utrin-
que ſecundum eandem rectam lineam protendebantur, velut
ſi axe quodam medius planeta trajiceretur, quanquam tubo
illo 12 pedum quo tunc utebar, utraque verſus extremas
11TAB. XLVII.
fig. 6.
cuſpides paulo craſſiora clarioraque videbantur, quam ubi
mediæ ſphæræ cohærebant, ut indicat figura.
Quum ita-
que quotidie eandem hanc ſpeciem præ ſe ferret, intel-
lexi id alia ratione fieri non poſſe, ſiquidem tam brevis
eſſet Saturni eorumque quæ illi cohærent circuitus, niſi ut
globus Saturni à corpore alio æqualiter undique cinctus po-
22Annulo sæ@
turnum ci@-
gi.
neretur, atque ita annulus quidam medium eum ambiret.
Hinc enim, quacunque celeritate circumvolveretur, ean-
dem ſemper faciem nobis oblatum iri, ſi nimirum axis ad i-
ſtius annuli planum erectus eſſet.
Et ſic quidem ei quæ per id tempus aderat phaſi cauſa ſua
conſtabat.
Ergo deinceps expendere cœpi anne reliquæ et-
iam, quæ de Saturno ferebantur, eidem annulo imputari
poſſent.
Hoc autem non tardè ſucceſſit ex animadverſa,
per frequentes obſervationes, brachiorum Saturni ad eclipti-
cam obliquitate.
Cum enim lineam rectam, ſecundum quam
utrinque ea extabant, non ſequi ductum eclipticæ, ſed in-
terſecare eam angulo 20 partibus majore comperiſſem, ſta-
tui proinde planum annuli quem imaginatus eram tali circi-
33Eum ad Ec-
lipticæ pla-
num obliquè
poſitum eſſe.
ter angulo ad eclipticæ planum inclinari.
Perpetua videli-
cet conſtantique inclinatione, quemadmodum in tellure hac
noſtra plano æquatoris contingere notum eſt.
Hinc autem
neceſſario illud ſequebatur, ut diverſis aſpectibus nunc el-
lipſin ſatis latam, nunc eandem ſtrictiorem, nonnunquam
denique &
rectam lineam idem annulus nobis exhiberet.
Quod autem anſæ effingerentur, intellexi id inde fieri, quod
non arctè Saturni globo annulus cohæreat, ſed pari inter-
ſtitio undique ab eo removeatur.
Quibus proinde ſic ordi-
natis, ac præterea adſumta ea quam dixi annuli

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index