Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
211 133
212 134
213 135
214 136
215
216
217
218 137
219 138
220 139
221 140
222 141
223 142
224
225
226
227 143
228 144
229 145
230 146
231 147
232 148
233 149
234 150
235 151
236 152
237 153
238 154
239
240
< >
page |< < (209) of 434 > >|
314209DE USU HOROLOG.
Præſcriptis ergo modis, vel per ortum & occaſum Solis,
vel per occaſum &
ortum Solis, vel per 2 æquales Solis altitu-
dines, tuto ſemper uti poſſumus, non obſtante progreſſu
navium;
quemcunque hæ teneant curſum.
Si autem procul ab Æquatore Septentrionem vel Meri-
diem verſus naviges, præſertim hyeme, altitudo Solis lente
mutatur, unde incertæ ſunt obſervationes;
ſed iis in locis
gradus longitudinis ſunt breviores, vel pauciora milliaria
continent quam prope Æquatorem, ideoque errores in in-
veniendis longitudinibus eo minus ſenſibiles ſunt.
IX.
Potes verò, præſertim in iis oris, quæ procul ab Æqua-
tore Septentrionem vel Auſtrum verſus remotæ ſunt, vel
etiam ubicunque velis, præſcriptam regulam ad praxin vo-
care, obſervando 2 æquales altitudines cognitæ alicujus ſtel-
læ, quæ multum attollitur ſupra Horizontem.
Nam inde
ſecundum memoratam regulam, diſces quâ horâ Horologio-
rum in Meridiano fuerit ſtella, &
porro cognita ejuſdem
aſcenſione recta, ut &
aſcenſione recta Solis, facile inde ſup-
putabis horam ſolarem, qua comparatâ cum horâ Horolo-
giorum, ut ante, habebis longitudinem loci, ubi fuiſti ſtella
exiſtente in Meridiano.
X.
Quando Horologia, quorum aliquamdiu motus fuit accu-
ratus, ab invicem paululum differunt, prout diuturnitate
temporis facile accidit, ut unum vel alterum minuto cir-
citer deficiat, eo in caſu computatio ineunda eſt erit ſe-
cundum iſtud, quod celerius movetur:
niſi noris cauſam
veriſimilem ob quam citius moveatur;
facilius enim Pendu-
li motus retardatur, quàm acceleratur:
nam filum, cui Pen-
dulum appendet, poterit forſan per violentam navis agitatio-
nem nonnihil extendi, ſed nequit contrahi.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index