Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
241
241 (229)
242
242 (230)
243
243 (231)
244
244 (232)
245
245 (233)
246
246 (234)
247
247 (235)
248
248 (236)
249
249 (237)
250
250 (238)
< >
page |< < (302) of 672 > >|
314302Diſſertatio Decima horis intumeſcit, & quinque horis detumeſcit. Vbi fluxus bre-
uior eſt refluxu, indicat procul venientem a quam aliquod tempo-
ris ſpatium inſumere antequam perueniat, &
detumeſcente ma-
teriâ, quę ęſtum efficit, ſtatim refluere:
At vbi fluxus refluxu lon-
gior apparet, id accidere poteſtex eo, quod ex materię fermente-
ſcentis intumeſcentiâ aquę in oppoſitas plagas decurrunt, tum
illâ detumeſcente, cum aquę in depreſſiorem locum refluere inci-
piant, ſibi ex aduerſo occurrentes attolluntur, at que ſe inuicem
reflectunt, adeoque iterum fluunt ad litus, ex quo refluere incępe-
rant.
Quanquam non negauerim materiam illam fermenteſcentem,
quam in maris fundo ſtatuimus, ita diuerſam eſſe poſſe, vt alia qui-
dem feruorem facilè concipiens paucioribus horis intumeſcat, &

lentiùs detumeſcat, alia verò paulo diutiùs in fermento ſit, &
fa-
ciliùs ſubſidat.
Communiter tamen fluxuum atque refluxuum
tempora videntur eſſe ęqualia;
flux uum enim initia ſunt Lunâ aut
fupra Horizontem Ortiuum aſcendente, aut infra Occiduum ſe
occultante;
refluxus autem incipiunt Lunâ Circulum Meridianum
attingente:
quæ puncta initiorum dicuntur puncta debilia fluxûs,
aut refluxûs;
quia robuſtior & incitatior æſtus, in quo notabili-
ter aquæ creſcunt, aut decreſcunt, tunc contingit, quando
Luna dimidium curſum peregit aut ab Horizonte ad Meridianum,
aut à Meridiano ad Horizontem;
quæ dicuntur puncta fortia fluxûs
aut refluxûs.
Grad. *Nihil eſt tam incredibile, quod non dicendo fiat probabile*,
rectè aiebat aliquando Cicero.
Hæc quidem à veri ſimilitudine non
videntur abeſſe:
ſed adhuc explicandum ſupereſſet, quare fluxus in-
cipiant Lunâ Horizontem attingente, refluxus autem, quando ad
circulum Meridianum venerit;
quare fortiores ſint in Nouilunio
ac Plenilunio, quàm in Quadraturis.
Maur. Non hìc plenam de Maris æſtu diſputationem inſtitui-
mus, ſed breui declinatione à propoſito, ex occaſione cinerum in
phialâ aquę plenâ commotorum in ipſo Nouilunij puncto, deflexi-
mus ad fermentationem, quę fieri poteſt in maris fundo, vbi apta
fuerit materia, quæ recipiens Lunę expirationes agitari incipiat,
&
intumeſcere. Sicut autem aliqua corpora faciliùs admittunt
ſtyli cuſpidem, ſi obliquè feriantur, quàm ſi ad perpendiculum,
ita fortaſſe Lunares halitus obliquè incidentes in a quam, quando
illa eſt horizonti proxima aut aſcendens aut deſcendens, faciliùs

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index