Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

List of thumbnails

< >
311
311 (295)
312
312 (296)
313
313 (297)
314
314 (298)
315
315 (299)
316
316 (300)
317
317 (301)
318
318 (302)
319
319 (303)
320
320 (304)
< >
page |< < (298) of 677 > >|
314298GNOMONICES die, vel media nocte. Quæ autem ſint lineæ horarum à meridie, & quæ à media nocte, facile in-
telligi poteſt, ſi circulus ex L, deſcriptus cõcipiatur in propria poſitione, &
ea diligenter cõſideren
tur, quæ in ſcholio propoſ.
1. ſuperioris lib. ſcripſimus de ſectionibus rectarũ circuli ex L, deſcri-
pti (qui nimirũ in 24.
horas diuiditur) cũ linea ęquinoctiali, obſeruãdo nimirũ ſemper, ſi horolo-
giũ, &
circulus ex L, deſcriptus, in propriis poſitionibus intelligantur, ea puncta diuiſionũ, quę ſe-
quuntur ex parte ſuperiori cõmunem ſectionẽ Meridiani &
Aequatoris, nempe rectã L M, verſus
216[Figure 216]1110222033304440 occidentẽ, pertinere ad horas à meridie, quæ verò eandẽ L M, ſequuntur ex parte inferiori verſus
orientẽ, horas à media nocte indicare.
Et quoniã, vt in eodẽ ſcholio docuimus, horæ illæ in horo-
logio ſcribendæ ſunt, quarũ lineæ in circulo ex L, deſcripto prius occurrũt centro L, quàm plano
horologij, facile poterit cognoſci, quænam puncta lineæ æquinoctialis indicent horas à meridie,
&
quæ horas à media nocte. Rectè ergo conſtructio horologij declinantis inſtituta eſt à nobis.
Quòd autem recta per C, ducta lineæ æquinoctiali æquidiſtans referat horam illam, à cuius pun
cto in circulo ex L, deſcripto recta ducta per L, eidem æquinoctiali æquidiſtat, (quod quidem
nonnunquam, licet rarò, contingere ſolet) facile demonſtrabimus hoc modo.
Quoniam paralle-
la illa per L, ducta, communis ſectio eſt Aequatoris, &
circuli horarii per illam ducti, cui quidem
5550 communi ſectioni, ſi circulus ex L, deſcriptus propriam intelligatur habere poſitionem, planum
horologii æquidiſtat, (alioquin parallela illa producta planũ horologii ſecaret, atqueadeo &
li-
neam æquinoctialem, quæ in eodẽ Aequatoris plano, in quo illa parallela exiſtit, quod abſurdum
eſt;
cum æquinoctiali lineæ ſit parallela) erunt per propoſ. 18. lib. 1. parallelæ inter ſeſe commu-
nes ſectiones factę à plano horologii in Aequatore, &
dicto circulo horario, hoc eſt, linea æqui-
66Deſcriptio ho-
rologii declinã
tis à Verticali
proxime tradi-
ta non recte re-
prehenditur à
loan. Baptiſta
Benedicto in
ſua Gnomoni-
ea.
noctialis, &
horaria linea dicti circuli horarii. Quare recta per C, ducta lineæ æquinoctiali æqui-
diſtans referet horam illam, à cuius puncto in circulo ex L, deſcripto, recta ducta per L, eidẽ æqui
noctiali lineæ æquidiſtat, vt in conſtructione diximus.
EX his liquido conſtat, non recte à Ioan. Baptiſta Benedicto in ſua Gnomonica cap. 49. repre-
hendi hanc rationem deſcribendi horologii declinantis, qua omnes ferealii ſcriptores vtuntur.
quoniam, vt ex demonſtratione à nobis allata conſtat, rectè per eam lineæ horariæ in plano,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index