Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Page concordance

< >
Scan Original
301 287
302 288
303 289
304 290
305 291
306 292
307 293
308 294
309 295
310 296
311 297
312 298
313 299
314 300
315 301
316 302
317 303
318 304
319
320
321
322
323
324
325
326
327
328
329
330
< >
page |< < (301) of 361 > >|
315301SECTIO DECIMA TERTIA. garem æſtimationem invenio præter propter æqualem ponderi 40. ped. cub.
aquæ; iſta vero vis non continue applicatur, ſed tantum eo tempore quo re-
mi retrahuntur:
ſunt igitur duo trientes iſtius vis auferendi, ita ut vis quæ tri-
remem continue propellat, cenſenda denique ſit æqualis ponderi 13 {1/3}.
ped. cub.
aquæ.
Exinde ſequitur, ſi velocitates navis rationem ſequi ſubduplicatam vi-
rium propellentium ponantur, quod eadem hæc triremis pondere unius pedis
cubici aquæ impulſa velocitatem habitura fuiſſet, qua poſſit ſingulis minutis
ſecundis perficere proxime duos pedes;
quæ hypotheſis eadem eſt, cum illa
quam primo loco adhibuimus, ita ut rurſus exinde ſequatur triremem velo-
citatem ab iſta navigatione acquiſituram eſſe, qua poſſit perficere ſingulis mi-
nutis ſecundis 7 {1/2} pedes, quæ velocitas tantillo major eſt illa, quæ triremi re-
migatione fortiſſima 260.
remigum data fuit.
Rebus bene perpenſis hæſito, utrum navigationis genus ſit præferen-
dum, an remigatio, an aquarum elevatio, ſucceſſum fere æqualem credide-
rim utriuſque, &
pro certo affirmare audeo, ſi minus promoveatur navis ab
aquarum elevatione, defectum parvum fore:
fortaſſe autem promovebitur
magis.
Interim non dubito, quin nova iſta navigationis idea harum rerum
ignaris vana &
ridicula appareat. Ego vero aliter ſentio velimque ut animus
porro ad ſequentia advertatur.
Primo. Quod aquæ in omni navium genere, ubi remi plane adhiberi
nequeunt, commode elevari poſſunt, ita ut nova iſta navigatione naves etiam
bellicæ prægraves, quibus in pugnis navalibus utuntur, deficiente omni vento,
quo lubet agi poſſint.
Secundo. Quod ſic in theoria exemplum habetur, dari vires motrices
ſive propellentes, quæ dici poſſunt intrinſecæ:
Excitabuntur iſto exemplo
ingenia ad excogitanda hujuſmodi alia motus principia eaque magis perficien-
da &
ad navigationis uſum adhibenda.
Tertio. Quod multis modis ſublevari poteſt labor hominum in elevan-
dis aquis ſecus atque fieri poteſt in remorum uſu:
ſunt nempe res naturales
inſigni &
fere incredibili virtute præditæ eæque mediocri pretio comparandæ,
quibus idem quod labore hominum effici poteſt:
harum uſus præſertim

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index