Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of contents

< >
[311.] FINIS.
[312.] INDEX DICTIONVM GRAE-CARVM, QVAE IN HIS VI-truuii libris, atque Philandri Annotationibus, ſparſim leguntur.
[313.] Β
[314.] Γ
[315.] Δ
[316.] Ε
[317.] Ζ
[318.] Η
[319.] Θ
[320.] Ι
[321.] Κ
[322.] Α
[323.] Μ
[324.] Ν
[325.] Ε
[326.] Ο
[327.] Π
[328.] Ρ
[329.] Σ
[330.] Τ
[331.] Υ
[332.] Φ
[333.] Χ
[334.] Ω
[335.] Errata in Epitome ſic corrigito.
[336.] Extrait du Priuilege.
< >
page |< < (293) of 530 > >|
315293DE ARCHITEC. LIB. VII. ſuauem efficiet colorem, & quo magis ex meliore vino parabitur, non
modo atramenti, ſed etiam indici colorem dabit imitari.
IN CAPVT X. ANNOTAT.
Aedificatur locus, vti laconicum. ] Dixim{us} lib. v. laconicum eſſe,
veluti cameratam in hemiſphærium turriculam in balneis.
Ad ei{us} formam iubet
extrui, in quod ex adhærente fornacula deferatur fum{us} reſinæ.
Habens in laconicum nares. ] Id eſt interiores fauces, os interi{us}.
Et eius præfurnium. ] Hoc etiam loco pro exteriore ore fornaculæ inter-
pretor, quod, vbi inditæ ſunt ſchidiæ, diligentißime, &
arctißime occludendum eſt.
Fuliginem. ] Fuligo eſt denſat{us} fum{us} parietib{us} inhærens.
Ad vſum atramenti librarij. ] Præter atramentum librarium, ſiue ſcri-
ptorium vti Cor Celſ{us} vocat, id eſt quo ſcribim{us}, de quo Dioſcorides lib.
v. cap. vl-
timo tradit, triplex hic faciendi atramenti tectorij, ſiue pictorij ratio præſcribitur.
Plini{us} lib. XXXV. cap. VI. hunc locum eſt imitat{us}. Cum enim dixiſſet atra-
mentum natiuum, aut ſalſuginis modo emanare, aut terram ipſam ſulphurei coloris
ad hoc probari.
Fit, inquit, & fuligine plurib{us} modis, reſina vel pice exuſtis, pro-
pter quod officin{as} etiam ædificauere fumum eum emittentes.
Adulteratur for-
nacium, balnearum\’ fuligine, quo ad volumina ſcribenda vtuntur.
Sunt & qui
vini fecem exſiccatam excoquant, affirment\’ ſi ex bono vino fex fuerit, indici ſpe-
ciem id atramentum præbere.
Reliqua tectores glutinum admiſcentes in parietibus vtun-
tur.
] Fuliginem eam vocat Dioſcorides libro quarto ζωγραφικιὼ ὰσβόλιω, id eſt
pictoriam fuliginem.
Quod ad glutinum attinet, quod Græci modò κόλλαμ, modò
τανροκόλλαμ nominant, tradit Aristoteles libro tertio de historia animalium ex
coriorum boum mucoſo lentore, quòd in ijs plurim{us} ſit, fieri.
Plini{us} lib. XXVIII.
cap. X. fieri ait præstantißimum ex taurorum aurib{us} & genitalib{us}, adulterari
verò quibuſuis pellib{us} inueteratis, calceamentis etiam decoctis.
Ei{us} glutini, ſi-
cuti ſarcocollæ ſu{us} erat in picturis &
inductionib{us} vſ{us}. Alia glutini tradun-
tur genera, auri Chryſocolla, ferri argilla, ærearum maſſarum cadmia, laminarum
alumen, æramentorum ſtannum, ſtanni argentum, marmoris &
plumbi reſina,
plumbi albi album, nigri album oleo.
Eſt & quo marmoris lapidis´ue fragmenta
cum reliquo corpore coniunguntur, lithocolla Græcis dicitur.
Conficitur ex eiuſdem
marmoris aut lapidis puluere cum tauri glutino.
Cui{us} loco aliqui oui albumen,
alij picem adijciunt, hi nigrum tantum colorem, illi adiectis pigmentis colores quoſ-
uis poſſunt ementiri.
Glutinum autem ſiue collam nominant autores, quo tenaci nexu
hærent, quæ alia ratione apti{us} iungi non poterant.
Sarmenta aut tædæ, ſchidiæ comburantur. ] Tollo ſubdistinctio-
nem, &
ſcribo tædæ ſchidiæ, id eſt fragmenta & veluti aſſulæ & ſecamenta tædæ
arboris, de qua eſt apud Plinium lib.
XVI. cap. X. In qua ſignificatione vſum mo-
nuim{us} lib.
II. cap. primo.
Indici colorem dabit imitari. ] Indicum, præter id quod tanquom ſpu-
ma in indicis harundinib{us} naſcitur, eſt &
ſpuma purpurea innatans infectorijs

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index