Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Table of contents

< >
< >
page |< < (212) of 434 > >|
317212EXCERPTA EX LIT. CHRIST. HUGENII. ſit, ut deliberarent de eo quod faciendum eſſet. Ubi verò vidiſſet
commentarios
, &
ephemerides, quas illi, qui præerant 3 iis na-
vibus
proferebant, &
conjecturam de loco in quo verſaban-
tur
;
cumque poſt longas deliberationes, omnes cenſerent, præ-
ſtare
ad Barbadas trajicere, quam oras Africæ quærere,
quia
ventus longe citius eos illuc transferret, dixit ille:
Viri
computatio
veſtra cum noſtra minimè convenit;
nam ſecun-
dum
Horologia mea proceſſi, unde concludo, vos errare
omnes
, ſtatuendo nos multò longius Occidentem verſus eſſe pro-
greſſos
, quam revera ſumus, unius error eſt 120 milliaria, alîus
100
, alîus 80:
verùm ita Horologiis confido ut hac vice experi-
mentum
facere velim;
nam ſecundum meam computationem in-
ſula
del Fuogo (quæ una eſt ex inſulis Capoverdæ ſeu promontorii
Heſperii
,) non ultra 30 milliaria a nobis abeſt;
Ibi nobis a-
quam
poſſumus curare, &
eo curſum dirigere conſtitui; Si
vera
eſt computatio, multum præſtabit nobis hanc viam in-
gredi
, quam a vobis oſtenſam;
ſin evenerit aliter, biduum
tantum
producemus navigationem, ſatisque aquæ interim ſu-
pererit
, ut Barbadas perveniamus;
quoniam tanta mihi in
navi
copia eſt, ut vobis defectum veſtrum ſupplere queam;
Addens quem curſum tenere vellet, mandavit ut ſequerentur
ipſum
cæteri.
Poſtero mane detegebant iuſulam del Fuogo, &
opportuno
illuc advenêre tempore, uti prædixerat:
Cogor hic
deſinere
, communicaturus tecum reliquos omnes caſus peculia-
res
, quos ſcriptis mandare promiſit, quamprimum illos nactus
fuero
.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index